Carlo Goldoni
Componimenti poetici

POESIE IN LINGUA E IN DIALETTO DEL PERIODO VENEZIANO (1748 - 1762)

IN AUSPICATISSIMO CONNUBIO EXCELLENTISSIMI CHRISTOPHORI VALIER, ET EXCELLENTISSIM∆ THERESI∆ GRADENIGO Epistola Stephani Sciugliaga ad D. Carolum Goldoni, Ejusdemque Apocriticon.

Precedente

Successivo

Link alle concordanze:  Normali In evidenza

I link alle concordanze si evidenziano comunque al passaggio

IN AUSPICATISSIMO CONNUBIO EXCELLENTISSIMI CHRISTOPHORI VALIER,

ET EXCELLENTISSIMÆ THERESIÆ GRADENIGO

Epistola Stephani Sciugliaga ad D. Carolum Goldoni,

Ejusdemque Apocriticon.

 

Ut cæcas populi laudes, vel sæcula longa,

Aut plausus sitiam cantando; non ego Musis

Sollicitos impendo dies, vigilique lucerna

Debeo quas vitæ, quas somno, prodigus horas

Exesus studiis consumo: stultus ego si

Me paterer laudis, vanœque cupidinis igne

Exuri: celso prærupti in vertice montis

Ardua sudanti se ostentat gloria vultu,

Spinis septa via est, duroque gravata labore.

Anfractus dubios, rupes, atque invia saxa

Tu nosti, Goldone: tuos si firma labores

Laude, vel emeritis coronavit gloria sertis.

Non cæco plausu, ignari vel ducta favore

Vulgi, vel precibus, vet donis mota potentum est:

Non illam audacis calami perterruit ira,

Aut miserum rabida dispersion carmen avena.

Sunt qui desudant, et verbum reddere verbo

Sollicito curant calamo, ut quas Gallia, vel quas

Docta dedit, semperque datura Britannia, Musas

                                  Italico sermone legens, gens itala possit

Fallere labentem per inania tempora vitam:

Sunt qui per falsas species, per somnia vana,

Fæmellis puerisque canunt, qui se ordine nullo

Posse putant varios hominum depingere mores.

 At per te Latiis rediviva Comœdia scenis

Romanos, Græcosque sales sic exhibet, ut te

Externæ gentes mirentur; Gallia namque

Est dignata tuas proprio sermone Camœnas

Complecti; mediisque ferox Germania in armis,

Inter pugnaces turmas, interque rubentes

Palmas, et proprio conspersa trophœa cruore,

Scenis laeta tuis pacata per otia plaudit,

Belligeroque tuæ Musæ sermone loquuntur.

Anglia doctorum mater fœcunda  virorum

Te legit, atque tuis patrio de more Britanni

Indutis plaudunt Musis: hæc Fama perennis,

Hæc tibi viventi stat Gloria; quam æmula nunquam

Æquare, aut rabidis poterit gens invida probris

Tollere. Certus erunt venientia tempora Judex.

Ast ego dum sacris Musis moror, et sacra dum me

Vincla manent (quidquid fatue gens improba jactet,

Quidquid et insanum ferat in contraria vulgus),

Intendum tardas ad plectra vocare Camœnas

Cogor, et Aoniis invitus mergor in undis.

Omnibus hoc vitium est, quod nostra hæc protulit ætas,

Ut vel conjugio se jungant; limine vel si

Sacro se claudant juvenes, venetæque puellæ,

Carminibus cupiant ornari hæc vincula: nec me

Hunc morem rigido credas contemnere naso;

Multos ista decent, at non est carmine dignus

Quisque; sed illustres animas de sanguine cretas

Patritio celebrant festa si carmine Vates,

Arceat Aonias privata a laude sorores,

Et se jubens, Magnus dignetur Apollo

Undique compressi misereri aliquando Poetæ.

Hæc te scribendi tempestas grandine multa

Obruit; officiis et ne videaris amicis

Haud vinci, læto vultu, facieque serena

Cunctis gratus ades; Prems Altum Corde Dolorem.

His te cum noscam turbari rebus, Amico

Forsitan edoctum me credos parcius uti?

Falleris. Ulla tuas si quando causa Camœnas

Excitat, en unam tibi profero; dignior illa

Vix plectro celebranda tuo sese obtulit: anne

Veram patritio virtutem in sanguine dicas

Laudibus indignam? anne latet te mascula quæ sit

Virtus, quam gestat, fixamque radicibus altis

Exercet claro Valierum e sanguine cretus,

Justitiæque vigil custos Christophorus? Illi

Par virtute datur conjux Gradeniga Puella.

O quam felici auspicio hæc connubio spectat,

Æthereaque Deus fœcundat ab arce! Camœnas

Junge meis, Goldone, tuas, quin carmina dum tu

Promis, ego tacita plaudens mirabor avena,

Ne videar dulces Inter Strepere Anser Olores.

Victrices regum pugnas, Martisque triumphos,

Martiaque innocuo jamdudum tineta cruore

Tela canant alii; non te tam dira cupido

Laudis habet; nec tam sævos tua Musa labores

Extollat; cædes, et barbara gesta Camœne

Horrent: qui tanto surgent de crimine honores?

Quæ laurus inter, vel sævi numinis iras

Gloria? quid bello pejus? genus omne malorurn,

Sævitiemque gerit secum; felicia turbat

Tempora; matronis socios, natosque parenti

Abripit, et totum devastat cædibus orbem.

Pacis ad æternos veniat turba omnis honores,

Innocuasque canat laudes; procul horrida Martis

Signa absint; placidos quærit Pax alma triumphos.

Alma parens, Veneta tu quæ dominaris in Urbe,

Aurea compositis redeant fac sæcula bellis.

At non bella canet, non martia tela, nec hostes,

Nec, sua laurigeris præcinctus tempora sertis,

Victrices dicet pugnas; dicet Goldonus amores;

Umbrosas dicet valles, atque alta Cythæræ

Culmina, qua Cyprias fœcundat fervida terras

Alma Venus; teneris qua serpit garrulus herbis

Rivus aquæ; varios qua sese induto colores

Protendunt, gaudentque rosis redimita rubentes

Prato comas; gratos late qua fundit odores

Flora;et qua manibus plenis Pomona ministrat

Perpetui veris fructus; certamine ludunt

Qua Zephyri frondes inter, pennisque per auras,

Dulces miscendo pugnas, librantur Amores.

 Sat tamen immissis rapuit me Phœbus habenis;

Et ni decerent vires, ni Musa canentem

Falleret, æternos sponsos sponsæque precarer

Annos, et longo venientes ordine natos :

Albo namque mihi lux est signata lapillo,

Qua mea me obsequii junxerunt vincula sponso

Illustri, qua nosse datum inconcussa manerent

Quæ justitiæ, fidei, pietatis, honoris

Principia; ut Cœlo, ut patriæ, ut quæ debet amicis

Officia, assiduus præstet. Sed cum mihi tantum

Mirari hæc liceat, tacitis et plaudere votis,

Tu, Goldone, tuis, tu dic mea vota Camœnis:

Obsequii monumenta mei votis ego, sed tu

Carminibus longos statuas mansura per annos.

 

 


Precedente

Successivo

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (VA1) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2009. Content in this page is licensed under a Creative Commons License