Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText
S. Alfonso Maria de Liguori
Glorie di Maria

IntraText CT - Lettura del testo
Precedente - Successivo

Clicca qui per nascondere i link alle concordanze

- 703 -


39. *

Il B. Adamo cisterciense una sera, andando a visitare la S. Vergine in una chiesa, trovò chiuse le porte, ond'esso s'inginocchiò di fuori a salutarla; ma appena inginocchiato vide aprirsi le porte; entrò e vide la Regina del cielo in mezzo ad un grande splendore, che gli disse: Adamo, vien qua, conosci chi son io? Rispose Adamo: No, Signora; chi siete voi? Io sono, disse, la Madre di Dio. Sappi che per la servitù che mi fai, avrò sempre cura di te. E postagli la sua beata mano sulla testa, lo liberò da un gran dolore che il beato vi soffriva (Chron. cisterc.).




* Esempio 39. - Menologium Cisterciense, 22 dec.: «In Saxonia, beatus Adam, monachus beatae Mariae de Luka. Qui in ipsa infantia, cum necdum verba pronuntiare perfecte valeret, salutationem angelicam dicit, et eam balbutiendo, incredibili tamen affectu, saepissime repetebat. Cumque in eo pia affectio erga Deiparam in dies augeretur, ab eadem Regina angelorum visitari, et familiarissimo perfrui colloqui meruit...» Nota d): «Cum nocte quadam ante templum quoddam divam Virginem salutasset, illico fores divinitus reseratae sunt. Quid autem in templo... viderit, sic ipse narrat: «Tanta erat in ecclesia claritas, ut fulgori meridiano assimiletur; quam cum stupidus intrassem, vidi ante maius altare septem matoronas pulcherrimas residentes, unam in medio quae ceteris clarior erat; quae me vocans, cum propius accessissem, post alia verba, ait: «Nosti quae sim?» Cui cum dicerem: «Non, Domina,» respondit: «Ego sum Mater Christi, et Domina huius oratorii: quia mei memoriam solitus es habere, ego tibi curam adhibeo,» etc. Et subiecit: «Ad me accede, Adam;» quod et feci. Flectente me coram ea genua, manum super caput meum ponens, ait: «Ab hac hora, usque ad diem mortis tuae, non dolebis caput,» etc. Plura vide apud Montalbum,» (Barnabam de Montalbo, Chronicorum tom. 1). Menologium Cisterciense notationibus illustratum, auctore R. P. Chrysostomo HENRIQUEZ, Ord. Cist., Antverpiae, 1630, pag. 425. - Cesario (CAESARIUS Heisterbacensis, Dialogus miraculorum, dist. 7, cap. 24 (al. 25), riferisce pure il fatto, narrato a lui dallo stesso Adamo, di passaggio nel convento di Heisterbach. Succedette il miracolo quando Adamo era ancora fanciullo ed andava alla scuola. «Cum, inquit, essem puer, ita caput habebam scabiosum, ut, prae foetore putredinis eius, mecum sedere vel legere scholares recusarent.» Supplisce poi Cesario, colle parole di Adamo, agli etc. di Henriquez. In vece di «post alia verba», e degli etc., leggiamo: «Ait: «Bone puer, quare non adhibetur cura capiti tuo?» Respondente me: «Domina, satis circa me laboraverunt amici mei, sed nihil profecerunt;» subiunxit illa: «Nosti quae sim?» Cui cum dicerem: «Non, Domina;» respondit: «Ego sum Mater Christi, et Domina huius oratorii. Quia mei memoriam sollicitus es habere, ego tibi curam adhibebo. Accipe fructus ligni fusilis, et fac tibi hodie ex eo lavari caput tribus vicibus ante missam, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, statimque curaberis.» Et adiecit: «Accede ad me.» Quod et feci. Flectente me coram ea genua, manum super caput meum ponens,» sulla testa tutt'ora scabbiosa del fanciullo, non avvezzo a simili carezze, «ait: «Ab hac hora usque ad diem mortis tuae non dolebis caput.» Mane vero cuidam feminae, quae me nutrivit, omnia haec retuli. Quae in vallem proximam descendens, et ostensos fructus colligens, praedicto modo caput meum lavit, statimque convalui. Dolorem vero capitis numquam ab illa hora passus sum, cum tamen hoc in Ordine satis sit miraculosum.»






Precedente - Successivo

Copertina | Indice: Generale - Opera | Parole: Alfabetica - Frequenza - Rovesciate - Lunghezza - Statistiche | Aiuto | Biblioteca IntraText

IntraText® (V89) © 1996-2006 Èulogos