Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Leviticus
    • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

3.

1 quod si hostia pacificorum fuerit eius oblatio et de bubus voluerit offerre marem sive feminam inmaculata offeret coram Domino

2 ponetque manum super caput victimae suae quae immolabitur in introitu tabernaculi fundentque filii Aaron sacerdotes sanguinem per circuitum altaris

3 et offerent de hostia pacificorum in oblationem Domini adipem qui operit vitalia et quicquid pinguedinis intrinsecus est

4 duos renes cum adipe quo teguntur ilia et reticulum iecoris cum renunculis

5 adolebuntque ea super altare in holocaustum lignis igne subposito in oblationem suavissimi odoris Domino

6 si vero de ovibus fuerit eius oblatio et pacificorum hostia sive masculum sive feminam obtulerit inmaculata erunt

7 si agnum obtulerit coram Domino

8 ponet manum super caput victimae suae quae immolabitur in vestibulo tabernaculi testimonii fundentque filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

9 et offerent de pacificorum hostia sacrificium Domino adipem et caudam totam

10 cum renibus et pinguedinem quae operit ventrem atque universa vitalia et utrumque renunculum cum adipe qui est iuxta ilia reticulumque iecoris cum renunculis

11 et adolebit ea sacerdos super altare in pabulum ignis et oblationis Domini

12 si capra fuerit eius oblatio et obtulerit eam Domino

13 ponet manum suam super caput eius immolabitque eam in introitu tabernaculi testimonii et fundent filii Aaron sanguinem eius per altaris circuitum

14 tollentque ex ea in pastum ignis dominici adipem qui operit ventrem et qui tegit universa vitalia

15 duos renunculos cum reticulo qui est super eos iuxta ilia et arvinam iecoris cum renunculis

16 adolebitque ea sacerdos super altare in alimoniam ignis et suavissimi odoris omnis adeps Domini erit

17 iure perpetuo in generationibus et cunctis habitaculis vestris nec adipes nec sanguinem omnino comedetis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License