Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Numeri
    • 23.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

23.

1 dixitque Balaam ad Balac aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

2 cumque fecisset iuxta sermonem Balaam inposuerunt simul vitulum et arietem super aram

3 dixitque Balaam ad Balac sta paulisper iuxta holocaustum tuum donec vadam si forte occurrat mihi Dominus et quodcumque imperaverit loquar tibi

4 cumque abisset velociter occurrit ei Deus locutusque ad eum Balaam septem inquit aras erexi et inposui vitulum et arietem desuper

5 Dominus autem posuit verbum in ore eius et ait revertere ad Balac et haec loqueris

6 reversus invenit stantem Balac iuxta holocaustum suum et omnes principes Moabitarum

7 adsumptaque parabola sua dixit de Aram adduxit me Balac rex Moabitarum de montibus orientis veni inquit et maledic Iacob propera et detestare Israhel

8 quomodo maledicam cui non maledixit Deus qua ratione detester quem Dominus non detestatur

9 de summis silicibus videbo eum et de collibus considerabo illum populus solus habitabit et inter gentes non reputabitur

10 quis dinumerare possit pulverem Iacob et nosse numerum stirpis Israhel moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia

11 dixitque Balac ad Balaam quid est hoc quod agis ut malediceres inimicis vocavi te et tu e contrario benedicis eis

12 cui ille respondit num aliud possum loqui nisi quod iusserit Dominus

13 dixit ergo Balac veni mecum in alterum locum unde partem Israhelis videas et totum videre non possis inde maledicito ei

14 cumque duxisset eum in locum sublimem super verticem montis Phasga aedificavit Balaam septem aras et inpositis supra vitulo atque ariete

15 dixit ad Balac sta hic iuxta holocaustum tuum donec ego pergam obvius

16 cui cum Dominus occurrisset posuissetque verbum in ore eius ait revertere ad Balac et haec loqueris ei

17 reversus invenit eum stantem iuxta holocaustum suum et principes Moabitarum cum eo ad quem Balac quid inquit locutus est Dominus

18 at ille adsumpta parabola sua ait sta Balac et ausculta audi fili Sepphor

19 non est Deus quasi homo ut mentiatur nec ut filius hominis ut mutetur dixit ergo et non faciet locutus est et non implebit

20 ad benedicendum adductus sum benedictionem prohibere non valeo

21 non est idolum in Iacob nec videtur simulacrum in Israhel Dominus Deus eius cum eo est et clangor victoriae regis in illo

22 Deus eduxit eum de Aegypto cuius fortitudo similis est rinocerotis

23 non est augurium in Iacob nec divinatio in Israhel temporibus suis dicetur Iacob et Israheli quid operatus sit Deus

24 ecce populus ut leaena consurget et quasi leo erigetur non accubabit donec devoret praedam et occisorum sanguinem bibat

25 dixitque Balac ad Balaam nec maledicas ei nec benedicas

26 et ille nonne ait dixi tibi quod quicquid mihi Deus imperaret hoc facerem

27 et ait Balac ad eum veni et ducam te ad alium locum si forte placeat Deo ut inde maledicas eis

28 cumque duxisset eum super verticem montis Phogor qui respicit solitudinem

29 dixit ei Balaam aedifica mihi hic septem aras et para totidem vitulos eiusdemque numeri arietes

30 fecit Balac ut Balaam dixerat inposuitque vitulos et arietes per singulas aras




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License