Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2.

1 post haec vero cum esset dies festus Domini et factum esset

 prandium bonum in domo Tobis

2 dixit filio suo vade et adduc aliquos ex tribu nostra

 timentes Deum et epulentur nobiscum

3 cumque abisset reversus nuntiat unum ex filiis Israhel

 iugulatum iacere in platea statimque exiliens de accubitu suo

 relinquens prandium ieiunus pervenit ad corpus

4 tollensque illud portavit ad domum suam occulte ut dum sol

 occubuisset caute sepeliret eum

5 cumque occultasset corpus manducavit panem cum luctu et

 tremore

6 memorans illum sermonem quem dixit Dominus per Amos

 prophetam dies festi vestri convertentur in lamentationem et

 luctum

7 cum vero sol occubuisset abiit et sepelevit eum

8 arguebant autem illum omnes proximi sui dicentes iam huius

 rei causa interfici iussus es et vix effugisti mortis imperium

 et iterum sepelis mortuos

9 sed Tobias plus timens Deum quam regem rapiebat corpora

 occisorum et occultabat in domo sua et mediis noctibus

 sepeliebat ea

10 contigit autem ut quadam die fatigatus a sepultura veniens

 domum iactasset se iuxta parietem et obdormisset

11 ex nido hirundinum dormienti illi calida stercora

 insiderent super oculos eius fieretque caecus

12 hanc autem temptationem ideo permisit Dominus evenire illi

 ut posteris daretur exemplum patientiae eius sicut et sancti

 Iob

13 nam cum ab infantia sua semper Deum timuerit et mandata

 eius custodierit non est contristatus contra Deum quod plaga

 caecitatis evenerit ei

14 sed inmobilis in Dei timore permansit agens gratias Deo

 omnibus diebus vitae suae

15 nam sicut beato Iob insultabant reges ita isti parentes et

 cognati eius et inridebant vitam eius dicentes

16 ubi est spes tua pro qua elemosynas et sepulturas faciebas

17 Tobias vero increpabat eos dicens nolite ita loqui

18 quoniam filii sanctorum sumus et vitam illam expectamus

 quam Deus daturus est his qui fidem suam numquam mutant ab eo

19 Anna vero uxor eius ibat ad textrinum opus cotidie et de

 labore manuum suarum victum quem consequi poterat deferebat

20 unde factum est ut hedum caprarum accipiens detulisset domi

21 cuius cum vocem balantis vir eius audisset dixit videte ne

 forte furtivus sit reddite eum dominis suis quia non licet

 nobis ex furto aliquid aut edere aut contingere

22 ad haec uxor eius irata respondit manifeste vana facta est

 spes tua et elemosynae tuae modo paruerunt

23 atque his et aliis huiusmodi verbis exprobrabat ei




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License