Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 3.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3.

1 tunc Tobias ingemuit et coepit orare cum lacrimis

2 dicens iustus es Domine et omnia iudicia tua iusta sunt et

 omnes viae tuae misericordia et veritas et iudicium

3 et nunc Domine memor esto mei ne vindictam sumas de peccatis

 meis neque reminiscaris delicta mea vel parentum meorum

4 quoniam non oboedivimus praeceptis tuis et traditi sumus in

 direptionem et captivitatem et mortem et in fabulam et in

 inproperium omnibus nationibus in quibus dispersisti nos

5 et nunc Domine magna iudicia tua quia non egimus secundum

 praecepta tua et non ambulavimus sinceriter coram te

6 et nunc Domine secundum voluntatem tuam fac mecum et

 praecipe in pace recipi spiritum meum expedit enim mihi mori

 magis quam vivere

7 eadem itaque die contigit ut Sarra filia Raguhel in civitate

 Medorum ut et ipsa audiret inproperium ab una ex ancillis

 patris sui

8 quoniam tradita fuerat septem viris et daemonium nomine

 Asmodeus occiderat eos mox ut ingressi fuissent ad eam

9 ergo cum pro culpa sua increparet puellam respondit ei

 dicens amplius ex te non videamus filium aut filiam super

 terram interfectrix virorum tuorum

10 numquid et me occidere vis sicut et iam septem occidisti ad

 hanc vocem perrexit in superiori cubiculo domus suae et tribus

 diebus et tribus noctibus non manducavit neque bibit

11 sed in oratione persistens lacrimis deprecabatur Dominum ut

 ab isto inproperio liberaret eam

12 factum est autem tertia die dum conpleret orationem

 benedicens Dominum

13 dixit benedictum est nomen tuum Deus patrum nostrorum qui

 cum iratus fueris misericordiam facies et in tempore

 tribulationis peccata dimittis his qui invocant te

14 ad te Domine faciem meam converto ad te oculos meos

 converto

15 peto Domine ut de vinculo inproperii huius absolvas me aut

 certe desuper terra eripias me

16 tu scis Domine quia numquam concupivi virum et mundam

 servavi animam meam ab omni concupiscentia

17 numquam cum ludentibus miscui me neque cum his qui in

 levitate ambulant participem me praebui

18 virum autem cum timore tuo non libidine mea consensi

 suscipere

19 et aut ego indigna fui illis aut illi mihi forsitan digni

 non fuerunt quia forsitan viro alio conservasti me

20 non est enim in hominis potestate consilium tuum

21 hoc autem certum habet omnis qui colit te quia vita eius si

 in probatione fuerit coronabitur si autem in tribulatione

 fuerit liberabitur et si in correptione fuerit ad misericordiam

 tuam pervenire licebit

22 non enim delectaris in perditionibus nostris quia post

 tempestatem tranquillum facis et post lacrimationem et fletum

 exultationem infundis

23 sit nomen tuum Deus Israhel benedictum in saecula

24 in illo tempore exauditae sunt preces amborum in conspectu

 gloriae summi Dei

25 et missus est angelus Domini sanctus Rafahel ut curaret

 ambos quorum uno tempore fuerat oratio in conspectu Domini

 recitata




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License