Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

1 igitur cum Tobias putaret orationem suam exaudiri ut mori

 potuisset vocavit ad se Tobiam filium suum

2 dixitque ei audi fili mi verba oris mei et ea in corde tuo

 quasi fundamentum construe

3 cum acceperit Deus animam meam corpus meum sepeli et honorem

 habebis matri tuae omnibus diebus vitae eius

4 memor enim esse debes quae et quanta pericula passa sit

 propter te in utero suo

5 cum autem et ipsa conpleverit tempus vitae suae sepelies eam

 circa me

6 omnibus autem diebus vitae tuae Deum in mente habe et cave

 ne aliquando peccato consentias et praetermittas praecepta Dei

 nostri

7 ex substantia tua fac elemosynam et noli avertere faciem

 tuam ab ullo paupere ita enim fiet ut nec a te avertatur facies

 Domini

8 quomodo potueris ita esto misericors

9 si multum tibi fuerit abundanter tribue si exiguum fuerit

 etiam exiguum libenter inpertire stude

10 praemium enim tibi bonum thesaurizas in die necessitatis

11 quoniam elemosyna ab omni peccato et a morte liberat et non

 patietur animam ire in tenebras

12 fiducia magna erit coram summo Deo elemosyna omnibus qui

 faciunt eam

13 adtende tibi fili mi ab omni fornicatione et praeter uxorem

 tuam numquam patiaris crimen scire

14 superbiam numquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari

 permittas in ipsa enim initium sumpsit omnis perditio

15 quicumque aliquid tibi operatus fuerit statim mercedem ei

 restitue et merces mercennarii apud te omnino non maneat

16 quod ab alio odis fieri tibi vide ne alteri tu aliquando

 facias

17 panem tuum cum esurientibus et egenis comede et de

 vestimentis tuis nudos tege

18 panem tuum et vinum super sepulturam iusti constitue et

 noli ex eo manducare et bibere cum peccatoribus

19 consilium semper a sapiente perquire

20 omni tempore benedic Deum et pete ab eo ut vias tuas

 dirigat et omnia consilia tua in ipso permaneant

21 indico etiam tibi fili mi dedisse me decem talenta argenti

 dum infantulus esses Gabelo in Rages civitate Medorum et

 chirografum eius apud me habeo

22 et ideo perquire quomodo ad eum pervenias et recipias ab eo

 supra memoratum pondus argenti et restituas ei chirografum suum

23 noli timere fili mi pauperem quidem vitam gerimus sed multa

 bona habemus si timuerimus Deum et recesserimus ab omni peccato

 et fecerimus bene




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License