Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 6.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

1 profectusque est Tobias et canis secutus est eum et mansit

 prima mansione iuxta fluvium Tigris

2 et exivit ut lavaret pedes suos et ecce piscis inmanis

 exivit ad devorandum eum

3 quem expavescens clamavit voce magna dicens Domine invadet

 me

4 et dixit ei angelus adprehende brancia eius et trahe eum ad

 te quod cum fecisset adtraxit eum in sicco et palpitare coepit

 ante pedes eius

5 tunc dixit ei angelus extentera hunc piscem et cor eius et

 fel eius et iecur repone tibi sunt enim haec necessaria ad

 medicamenta utiliter

6 quod cum fecisset assavit carnes eius et secum sustulerunt

 in via cetera salierunt quae sufficerent eis quousque

 pervenirent in Rages civitatem Medorum

7 tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te

 Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae

 de pisce servare iussisti

8 respondensque dixit ei cordis eius particulam si super

 carbones ponas fumus eius extricat omne daemonium sive a viro

 sive a muliere ita ut ultra non accedat ad eos

9 []

10 et dixit ei ubi vis ut maneamus

11 respondensque angelus ait est hic Raguhel nomine propinquus

 vir de tribu tua et hic habet filiam nomine Sarram sed neque

 masculum neque feminam ullum habet alium praeter eam

12 tibi debetur omnis substantia eius et oportet te eam

 accipere coniugem

13 pete ergo eam a patre eius et dabit tibi eam uxorem

14 tunc respondit Tobias et dixit audio quia tradita est viris

 septem et mortui sunt sed et haec audivi quia daemonium illos

 occidit

15 timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus

 parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad

 infernum

16 tunc angelus Rafahel dixit ei audi me et ostendam tibi qui

 sunt quibus praevalere potest daemonium

17 hii namque qui coniugium ita suscipiunt ut Deum a se sua

 mente excludant et suae libidini ita vacent sicut equus et

 mulus in quibus non est intellectus habet potestatem daemonium

 super eos

18 tu autem cum acceperis eam ingressus cubiculum per tres

 dies continens esto ab ea et nihil aliud nisi orationibus

 vacabis cum ea

19 ipsa autem nocte incenso iecore piscis fugabitur daemonium

20 secunda vero nocte in copulatione sanctorum patriarcharum

 admitteris

21 tertia autem nocte benedictione consequeris ut filii ex

 vobis incolomes procreentur

22 transacta autem tertia nocte accipies virginem cum timore

 Domini amore filiorum magis quam libidinis ductus ut in semine

 Abrahae benedictionem in filiis consequaris




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License