Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 7.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

1 ingressi sunt autem ad Raguhelem et suscepit eos Raguhel cum

 gaudio

2 intuensque Tobiam Raguhel dixit Annae uxori suae quam

 similis est iuvenis iste consobrino meo

3 et cum haec dixisset ait unde estis iuvenes fratres nostri

 at illi dixerunt ex tribu Nepthalim sumus ex captivitate

 Nineven

4 dixit illis Raguhel nostis Tobiam fratrem meum qui dixerunt

 novimus

5 cumque multa bona loquerentur de eo dixit angelus ad Raguhel

 Tobias de quo interrogas pater huius est

6 et misit se Raguhel et cum lacrimis osculatus est eum et

 plorans super collum eius

7 dixit benedictio sit tibi fili mi quia boni et optimi viri

 filius es

8 et Anna uxor eius et Sarra filia ipsorum lacrimatae sunt

9 postquam autem locuti sunt praecepit Raguhel occidi arietem

 et parari convivium cumque hortaretur eos discumbere ad

 prandendum

10 Tobias dixit hic ego hodie non manducabo neque bibam nisi

 prius petitionem meam confirmes et promittas mihi dare Sarram

 filiam tuam

11 quo audito verbo Raguhel expavit sciens quid evenerit illis

 septem viris et timere coepit ne forte et huic similiter

 accideret et cum nutaret et non daret ullum petenti responsum

12 dixit ei angelus noli timere dare illam isti quoniam huic

 timenti Deum debetur coniux filia tua propterea alius non

 potuit habere illam

13 tunc dixit Raguhel non dubito quod Deus preces et lacrimas

 meas in conspectu suo admiserit

14 et credo quoniam ideo vos fecit ad me venire ut ista

 coniungeretur cognationi suae secundum legem Mosi et nunc noli

 dubium gerere quod tibi eam non tradam

15 et adprehendens dexteram filiae suae dexterae Tobiae

 tradidit dicens Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob sit

 vobiscum et ipse coniungat vos impleatque benedictionem suam in

 vobis

16 et accepta carta fecerunt conscriptionem coniugii

17 et post haec epulati sunt benedicentes Deum

18 vocavitque ad se Raguhel Annam uxorem suam et praecepit ei

 ut praepararet alterum cubiculum

19 et introduxit in eum Sarram filiam suam et lacrimata est

20 dixitque ei forti animo esto filia mi Dominus caeli det

 tibi gaudium pro taedio quo perpessa es




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License