Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

1 postquam vero cenaverunt introduxerunt iuvenem ad eam

2 recordatus itaque Tobias sermonem angeli protulit de

 cassidile suo partem iecoris posuitque eam super carbones vivos

3 tunc Rafahel angelus adprehendit daemonium et religavit eum

 in deserto superioris Aegypti

4 tunc hortatus est virginem Tobias dixitque ei Sarra exsurge

 deprecemus Deum hodie et cras et secundum cras quia istis

 tribus noctibus Deo iungimur tertia autem transacta nocte in

 nostro erimus coniugio

5 filii quippe sanctorum sumus et non possumus ita coniungi

 sicut et gentes quae ignorant Deum

6 surgentes autem pariter instanter orabant ambo ut sanitas

 daretur eis

7 dixitque Tobias Domine Deus patrum nostrorum benedicant te

 caeli et terra et mare fontes et flumina et omnis creatura tua

 quae in eis sunt

8 tu fecisti Adam de limo terrae dedistique ei adiutorium Evam

9 et nunc Domine tu scis quia non luxuriae causa accipio

 sororem meam sed sola posteritatis dilectione in qua

 benedicatur nomen tuum in saecula saeculorum

10 dixit itaque Sarra miserere nobis Domine miserere nobis et

 consenescamus ambo pariter sani

11 et factum est circa pullorum cantum accersiri iussit

 Raguhel servos suos et abierunt pariter ut foderent sepulchrum

12 dicebat enim ne simili modo evenerit ei quod et ceteris

 illis septem qui sunt ingressi ad eam

13 cumque parassent fossam reversus ad uxorem suam Raguhel

 dixit

14 mitte unam ex ancillis tuis et videat si mortuus est ut

 sepeliam illum antequam inlucescat

15 at illa mittens unam ex ancillis suis ingressa cubiculum

 repperitque eos incolomes secum pariter dormientes

16 reversa nuntiavit bonum nuntium et benedixerunt Deum

 Raguhel videlicet et Anna uxor eius

17 et dixerunt benedicimus te Domine Deus Israhel quia non

 contigit nobis quemadmodum putabamus

18 fecisti enim nobiscum misericordiam tuam et exclusisti a

 nobis inimicum persequentem nos

19 misertus es autem duobus unicis fac eos Domine in plenius

 benedicere te et sacrificium tibi laudis tuae et suae sanitatis

 offerre ut cognoscat universitas gentium quia tu es Deus solus

 in universa terra

20 statimque praecepit servis suis Raguhel ut replerent fossam

 quam fecerant priusquam lucesceret

21 uxori autem suae dixit ut instrueret convivium et

 praepararet omnia quae in cibos erant iter agentibus necessaria

22 duas quoque vaccas pingues et quattuor arietes occidi fecit

 et parari epulas omnibus vicinis suis et cunctis amicis

23 et adiuravit Raguhel Tobiam ut duas ebdomadas moraretur

 apud eum

24 de omnibus autem quae possidebat Raguhel dimidiam partem

 dedit Tobiae et fecit hanc scripturam ut pars dimidia quae

 supererat post obitum eorum Tobis dominio deveniret




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License