Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Tobia
    • 9.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9.

1 tunc vocavit ad se Tobias angelum quem quidem hominem

 aestimabat et dixit ei Azarias frater peto ut auscultes verba

 mea

2 si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus

 providentiae tuae

3 tamen obsecro ut adsumas tibi animalia sive servitia et

 vadas ad Gabelum in Rages Medorum reddasque ei chirografum suum

 et recipias ab eo pecuniam et roges eum venire ad nuptias meas

4 scis enim ipse quoniam numerat dies pater meus et si

 tardavero una die plus contristatur anima eius

5 et certe vides quomodo Raguhel coniuraverit me cuius

 adiuramentum spernere non possum

6 tunc Rafahel adsumens quattuor ex servis Raguhelis et duos

 camelos in Rages Medorum perrexit et inveniens Gabelum dedit ei

 chirografum suum et recepit omnem pecuniam

7 indicavitque ei de Tobia filio Tobiae omnia quae gesta sunt

 fecitque eum secum venire ad nuptias

8 cumque ingressus esset domum Raguhelis invenit Tobiam

 discumbentem et exiliens osculati sunt se alterutrum flevit

 itaque Gabelus et benedixit Deum

9 et dixit benedicat te Dominus Deus Israhel quia filius es

 viri optimi et iusti et timentis Deum et elemosynas facientis

10 et dicatur benedictio super uxorem tuam et super parentes

 vestros

11 et videatis filios vestros et filios filiorum vestrorum

 usque in tertiam et quartam generationem et sit semen vestrum

 benedictum a Deo Israhel qui regnat in saecula saeculorum

12 cumque omnes dixissent amen accesserunt ad convivium sed et

 cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License