Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 1.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

Iudith

1.

1 Arfaxat itaque rex Medorum subiugaverat multas gentes

 imperio suo et ipse aedificavit civitatem potentissimam quam

 appellavit Igbathanis

2 ex lapidibus quadratis et sectis fecit muros eius in

 altitudine cubitorum septuaginta et in latitudine cubitorum

 triginta turres vero eius posuit in altitudinem cubitorum

 centum

3 per quadrum vero earum latus utrumque vicenorum pedum spatio

 tendebatur posuitque portas eius in altitudine turrium

4 et gloriabatur quasi potens in potentia exercitus sui et in

 gloria quadrigarum suarum

5 anno igitur duodecimo regni sui Nabuchodonosor rex

 Assyriorum qui regnabat in Nineven civitatem magnam pugnavit

 contra Arfaxat et obtinuit eum

6 in campo magno qui appellatur Ragau circa Eufraten et Tigrin

 et Hyadas in campo Erioch regis Elicorum

7 tunc exaltatum est regnum Nabuchodonosor et cor eius elatum

 est et misit ad omnes qui habitabant in Cilicia et Damasco et

 Libano

8 et ad gentes quae sunt in Carmelo et Cedar et inhabitantes

 Galileam in campo magno Hesdraelon

9 et ad omnes qui erant in Samaria et trans flumen Iordanem

 usque Hierusalem et omnem terram Iesse quousque perveniatur ad

 montes Aethiopiae

10 ad hos omnes misit nuntios Nabuchodonosor rex Assyriorum

11 qui omnes uno animo contradixerunt et remiserunt eos vacuos

 ac sine honore abiecerunt

12 tunc indignatus est Nabuchodonosor rex ad omnem terram

 illam et iuravit per regnum et thronum suum quod defenderet se

 de omnibus regionibus his




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License