Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

1 tunc audientes haec filii Israhel qui habitabant in terra

 Iudaeae timuerunt valde a facie eius

2 tremor etiam et horror invasit sensus eorum ne hoc faceret

 Hierusalem et templo Domini quod fecerat ceteris civitatibus et

 templis earum

3 et miserunt in omnem Samariam per circuitum usque Hiericho

 et praeoccupaverunt omnes vertices montium

4 et muris circumdederunt vicos suos et congregaverunt

 frumenta in praeparatione pugnae

5 sacerdos etiam Heliachim scripsit ad universos qui erant

 contra Hesdraelon quae est contra faciem campi magni iuxta

 Dothain et universis per quos transitus esse poterat

6 ut obtinerent ascensus montium per quos via esse poterat ad

 Hierusalem ut illic custodirent ubi angustum iter esse poterat

 inter montes

7 et fecerunt filii Israhel secundum quod constituerat eis

 sacerdos Domini Heliachim

8 et clamavit omnis populus ad Dominum instantia magna et

 humiliaverunt animas suas in ieiuniis ipsi et mulieres eorum

9 et induerunt se sacerdotes ciliciis et infantes

 prostraverunt contra faciem templi Domini et altare Domini

 operuerunt cilicio

10 et clamaverunt ad Deum Israhel unianimiter ne darentur in

 praedam infantes eorum et uxores eorum in divisionem et

 civitates eorum in exterminium et sancta eorum in pollutionibus

11 tunc Heliachim sacerdos Domini magnus circuivit omnem

 Israhel adlocutusque est eos

12 dicens scitote quoniam exaudivit Dominus preces vestras si

 manentes permanseritis in ieiuniis et orationibus in conspectu

 Domini

13 memores estote Mosi servi Domini qui Amalech confidentem in

 virtute sua et in potentia sua et in exercitu suo et in clypeis

 suis et in curribus suis et in equitibus suis non ferro

 pugnando sed precibus sanctis orando deiecit

14 sic erunt universi hostes Israhel si perseveraveritis in

 hoc opere quo coepistis

15 ad hanc igitur exhortationem eius deprecantes Dominum

 permanebant in conspectu Domini

16 ita ut etiam hii qui holocausta Domino offerebant

 praecincti ciliciis offerrent sacrificia Domino et erat cinis

 super capita eorum

17 et ex toto corde suo omnes orabant Deum ut visitaret

 populum suum Israhel




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License