Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 5.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

1 nuntiatumque est Holoferni principi militiae Assyriorum quod

 filii Israhel praepararent se ad resistendum ac montium itinera

 conclusissent

2 et furore nimio exarsit iracundia magna vocavitque omnes

 principes Moab et duces Ammon

3 et dixit eis dicite mihi quid sit populus iste qui montana

 obsidet aut quae et quales et quantae sint civitates eorum quae

 etiam sit virtus eorum aut quae sit multitudo eorum vel quis

 rex militiae illorum

4 quare prae omnibus qui habitant in oriente isti

 contempserunt et non exierunt in obviam nobis ut susciperent

 nos cum pace

5 tunc Achior dux omnium filiorum Ammon respondens ait si

 digneris audire domine meus dicam veritatem in conspectu tuo de

 populo isto qui in montanis habitat et non egredietur verbum

 falsum ex ore meo

6 populus iste ex progenie Chaldeorum est

7 hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi

 deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum

8 deserentes itaque caerimonias patrum suorum quae in

 multitudine deorum erant

9 unum Deum caeli coluerunt qui et praecepit eis ut exirent

 inde et habitarent in Charam cumque cooperuisset omnem terram

 fames descenderunt in Aegyptum illicque per quadringentos annos

 sic multiplicati sunt ut dinumerari eorum non possit exercitus

10 cumque gravaret eos rex Aegypti atque in aedificationibus

 urbium suarum in luto et latere subiugasset eos clamaverunt ad

 Deum suum et percussit totam terram Aegypti plagis variis

11 cumque eiecissent eos a se Aegyptii et cessasset plaga ab

 eis et iterum eos vellent capere et ad suum servitium revocare

12 fugientibus his Deus caeli mare aperuit ita ut hinc inde

 aquae quasi murus solidarentur et isti pede sicco fundum maris

 perambulando transirent

13 in quo loco dum innumerabilis exercitus Aegyptiorum eos

 persequeretur ita aquis coopertus est ut non remaneret vel unus

 qui factum posteris nuntiaret

14 egressis etiam mare Rubrum deserta Sina montis occurrerunt

 in quibus numquam homo habitare potuit vel filius hominis

 requievit

15 illic fontes amari obdulcati sunt eis ad bibendum et per

 annos quadraginta annonam de caelo consecuti sunt

16 ubicumque ingressi sunt sine arcu et sagitta et absque

 scuta et gladio Deus eorum pro eis pugnavit et vicit

17 et non fuit qui insultaret populo isti nisi quando recessit

 a cultura Domini Dei sui

18 quotienscumque autem praeter ipsum Deum suum alterum

 coluerunt dati sunt in praedam et in gladium et in obprobrium

19 quotienscumque autem paenituerunt se recessisse a cultura

 Dei sui dedit eis Deus caeli virtutem resistendi

20 denique Chananeum regem et Iebuseum et Ferezeum et Hettheum

 et Eveum et Amorreum et omnes potentes in Esebon prostraverunt

 et terras eorum et civitates eorum ipsi possederunt

21 et usque dum non peccarent in conspectu Dei sui erant cum

 illis bona Deus enim illorum odit iniquitatem

22 nam et ante hos annos cum recessissent a via quam dederat

 illis Deus ut ambularent in eam exterminati sunt proeliis

 multis nationibus et plurimi eorum captivi abducti sunt in

 terram non suam

23 nuper autem reversi ad Deum suum ex dispersione qua

 dispersi fuerant adunati sunt et ascenderunt montana haec omnia

 et iterum possident Hierusalem ubi sunt sancta eorum

24 nunc ergo meus domine perquire si est aliqua iniquitas

 eorum in conspectu Dei eorum ascendamus ad illos quoniam

 tradens tradet illos Deus eorum tibi et subiugati erunt sub

 iugo potentiae tuae

25 si autem non est offensio populi huius coram Deo suo non

 poterimus resistere illis quoniam Deus eorum defendet illos et

 erimus in obprobrium universae terrae

26 et factum est cum cessasset loqui Achior verba irati sunt

 omnes magnates Holofernis et cogitabant interficere eum

 dicentes ad alterutrum

27 quis iste est qui filios Israhel posse dicat resistere regi

 Nabuchodonosor et exercitibus eius homines inermes et sine

 virtute et sine peritia artis pugnae

28 ut ergo agnoscat Achior quoniam fallit nos ascendemus in

 montana et cum capti fuerint potentes eorum tunc cum eisdem

 gladio transverberabitur

29 ut sciat omnis gens quoniam Nabuchodonosor deus terrae est

 et praeter ipsum alius non est




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License