Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 7.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

1 Holofernis autem altera die praecepit exercitibus suis ut

 ascenderent contra Bethuliam

2 erant autem pedites bellatorum centum viginti milia et

 equites viginti duo milia praeter praeparationes virorum

 illorum quos occupaverat captivitas et adducti fuerant de

 provinciis et urbibus universae iuventutis

3 omnes pariter paraverunt se ad pugnam contra filios Israhel

 et venerunt per crepidinem montis usque ad apicem qui respicit

 super Dothain a loco qui dicitur Belma usque Chelmo qui est

 contra Hesdraelon

4 filii autem Israhel ut viderunt multitudinem illorum

 prostraverunt se super terram mittentes cinerem super capita

 sua unianimes orantes ut Deus Israhel misericordiam suam

 ostenderet super populum suum

5 et adsumentes arma sua bellica sederunt per loca quae

 angusti itineris tramitem dirigunt inter montuosa et erant

 custodientes ea tota die et nocte

6 porro Holofernis dum circuit per gyrum repperit quod fons

 qui influebat aquaeductum illorum a parte australi extra

 civitatem dirigeret incidi praecepit aquaeductum eorum

7 erant tamen non longe a muris fontes ex quibus furtim

 videbantur haurire aquam ad refocilandum potius quam ad

 potandum

8 sed filii Ammon et Moab accesserunt ad Holofernem dicentes

 filii Israhel non in lancea nec in sagitta confidunt sed montes

 defendunt illos et muniunt illos colles in praecipitio

 constituti

9 ut ergo sine congressione pugnae possis superare eos pone

 custodes fontium ut non hauriant ex eis et sine gladio

 interficies eos vel certe fatigati tradent civitatem suam quam

 putant civitatem montibus positam superari non posse

10 et placuerunt verba haec coram Holoferne et coram omnibus

 satellitibus eius et constituit per gyrum centenarios per

 singulos fontes

11 cumque ista custodia per dies viginti fuisset expleta

 defecerunt cisternae et collectiones aquarum omnibus

 inhabitantibus in Bethuliam ita ut non esset intra civitatem

 unde satiarentur vel una die quoniam ad mensuram dabatur

 populis aqua cotidie

12 tunc ad Oziam congregati omnes viri feminaeque iuvenes et

 parvuli simul omnes una voce

13 dixerunt iudicet Deus inter nos et te quoniam fecisti in

 nos mala nolentes loqui pacifice cum Assyriis et propter hoc

 vendidit nos Deus in manibus eorum

14 et ideo non est qui adiuvet cum prosternamur ante oculos

 eorum in siti et perditione magna

15 et nunc congregate universos qui in civitate sunt ut sponte

 nos tradamus omnes populo Holofernis

16 melius est enim ut captivi benedicamus Deum viventes quam

 moriamur et simus obprobrium omni carni cum videamus uxores

 nostras et infantes nostros mori ante oculos nostros

17 contestamur hodie caelum et terram et Deum patrum nostrorum

 qui ulciscitur nos secundum peccata nostra ut iam tradatis

 civitatem in manu militiae Holofernis et sit finis noster

 brevis in ore gladii qui longior efficitur in ariditate sitis

18 et cum haec dixissent factus est fletus et ululatus magnus

 in ecclesia omnibus et per multas horas una voce clamaverunt ad

 Deum dicentes

19 peccavimus cum patribus nostris iniuste egimus iniquitatem

 fecimus

20 tu quia pius es miserere nostri aut in tuo flagello vindica

 iniquitates nostras et noli tradere confitentes te populo qui

 ignorat te

21 ut non dicant inter gentes ubi est Deus eorum

22 et cum fatigati his clamoribus et his fletibus lassati

 siluissent

23 exsurgens Ozias infusus lacrimis dixit aequo animo estote

 fratres et hos quinque dies expectemus a Domino misericordiam

24 forsitan enim indignationem suam abscidet et dat gloriam

 nomini suo

25 si autem transactis quinque diebus non venerit adiutorium

 faciemus haec verba quae locuti estis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License