Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

1 et factum est cum audisset haec Iudith vidua quae erat filia

 Merari filii Idox filii Ioseph filii Oziae filii Elai filii

 Iamnor filii Gedeon filii Rafoin filii Acitob filii Melchiae

 filii Enam filii Nathaniae filii Salathihel filii Symeon filii

 Ruben

2 et vir eius fuit Manasses qui mortuus est in diebus messis

 hordiariae

3 instabat enim super alligantes manipulos in campo et venit

 aestus super caput eius et mortuus est in Bethuliam civitatem

 suam et sepultus est illic cum patribus suis

4 erat autem Iudith relicta eius vidua iam annis tribus et

 mensibus sex

5 et in superioribus domus suae fecit sibi secretum cubiculum

 in quo cum puellis suis clausa morabatur

6 et habens super lumbos suos cilicium ieiunabat omnibus

 diebus vitae suae praeter sabbata et neomenia et festa domus

 Israhel

7 erat autem eleganti aspectu nimis cui vir suus reliquerat

 divitias multas et familiam copiosam ac possessiones armentis

 boum et gregibus ovium plenas

8 et erat haec in eo omnibus famosissima quoniam timebat

 Dominum valde nec erat qui loqueretur de illa verbum malum

9 haec itaque cum audisset quoniam Ozias promisisset quod

 transacto quinto die traderet civitatem misit ad presbyteros

 Chabri et Carmin

10 et venerunt ad illam et dixit illis quod est hoc verbum in

 quo consensit Ozias ut tradat civitatem Assyriis si intra

 quinque dies non venerit vobis adiutorium

11 et qui estis vos qui temptatis Dominum

12 non est iste sermo qui misericordiam provocet sed potius

 qui iram excitet et furorem accendat

13 posuistis vos tempus miserationis Domini et in arbitrium

 vestrum diem constituistis ei

14 sed quia patiens est Dominus in hoc ipso paeniteamur et

 indulgentiam eius lacrimis postulemus

15 non enim quasi homo Deus sic comminabitur neque sicut

 filius hominis ad iracundiam inflammabitur

16 et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu

 constituti humiliato servientes illi

17 dicamus flentes Domino ut secundum voluntatem suam sic

 faciat nobiscum misericordiam suam ut sicut conturbatum est cor

 nostrum in superbia eorum ita etiam de nostra humilitate

 gloriemur

18 quoniam non sumus secuti peccata patrum nostrorum qui

 dereliquerunt Deum suum et adoraverunt deos alienos

19 pro scelere quo dati sunt in gladium et in rapinam et in

 confusionem inimicis suis nos autem alterum deum nescimus

 praeter ipsum

20 expectemus humiles consolationem eius et exquiret sanguinem

 nostrum de adflictionibus inimicorum nostrorum et humiliabit

 omnes gentes quaecumque insurgunt contra nos et faciet illas

 sine honore Dominus Deus noster

21 et nunc fratres quoniam vos qui estis presbyteri in populo

 Dei ex vobis pendet anima illorum adloquio vestro corda eorum

 erigite ut memores sint quia temptati sunt patres nostri ut

 probarentur si vere colerent Deum suum

22 memores esse debent quomodo pater noster Abraham temptatus

 est et per multas tribulationes probatus Dei amicus effectus

 est

23 sic Isaac sic Iacob sic Moses et omnes qui placuerunt Deo

 per multas tribulationes transierunt fideles

24 illi autem qui temptationes non susceperunt cum timore

 Domini et patientia sua inproperium murmurationis suae contra

 Dominum protulerunt

25 exterminati sunt ab exterminatore et a serpentibus

 perierunt

26 et nos ergo non ulciscamur nos pro his quae patimur

27 sed reputantes peccatis nostris haec ipsa minora esse

 supplicia flagella Domini quasi servi qui corripimur ad

 emendationem non ad perditionem nostram evenisse credamus

28 et dixerunt illi Ozias et presbyteri omnia quae locuta es

 vera sunt et non est in sermonibus tuis ulla reprehensio

29 nunc ergo ora pro nobis quoniam mulier sancta es et timens

 Dominum

30 et dixit illis Iudith sicut quod loqui potui Dei esse

 cognoscitis

31 ita quod facere disposui probate si ex Deo est et orate ut

 firmum faciat consilium meum Deus

32 stabitis vos ad portam nocte ista et ego exeam cum abra mea

 et orate ut sicut dixistis in diebus quinque respiciat Dominus

 populum suum Israhel

33 vos autem nolo scrutemini actum meum et usque dum renuntiem

 vobis nihil aliud fiat nisi oratio pro me ad Dominum Deum

 nostrum

34 et dixit ad eam Ozias princeps Iudaeae vade in pace et

 Dominus sit tecum in ultione inimicorum nostrorum et

 revertentes abierunt




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License