Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 9.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

9.

1 quibus abscedentibus Iudith ingressa est oratorium suum et

 induens se cilicio posuit cinerem super caput suum et

 prosternens se Domino clamavit ad Dominum dicens

2 Domine Deus patris mei Symeon qui dedisti illi gladium in

 defensione alienigenarum qui violatores extiterunt in

 coinquinatione sua et denudaverunt femur virginis in

 confusionem

3 et dedisti mulieres eorum in praedam et filias eorum in

 captivitatem et omnem praedam in divisionem servis tuis qui

 zelaverunt zelum tuum subveni quaeso te Domine Deus meus mihi

 viduae

4 tu enim fecisti priora et illa post illa cogitasti et hoc

 factum est quod ipse voluisti

5 omnes enim viae tuae paratae sunt et tua iudicia in

 providentia tua posuisti

6 respice castra Assyriorum nunc sicut tunc castra videre

 Aegyptiorum dignatus es quando post servos tous armati

 currebant confidentes in quadrigis et in equitatu suo et in

 multitudine bellatorum

7 sed aspexisti super castra eorum et tenebrae fatigaverunt

 eos

8 tenuit pedes eorum abyssus et aquae operuerunt eos

9 sic fiant et isti Domine qui confidunt in multitudine sua et

 in corribus suis et in contis et in sagittis suis et in lanceis

 gloriantur

10 et nesciunt quia tu ipse es Deus noster qui conteris bella

 ab initio et Dominus nomen est tibi

11 erige brachium tuum sicut ab initio et adlide virtutem

 eorum in virtute tua cadat virtus eorum in iracundiam tuam qui

 promittunt se violare sancta tua et polluere tabernaculum

 honoris tui et deicere gladio suo cornu altaris tui

12 fac Domine ut gladio proprio eius superbia amputetur

13 capiatur laqueo oculorum suorum in me et percuties eum ex

 labiis caritatis meae

14 da mihi in animo constantiam ut contemnam illum et virtutem

 ut evertam illum

15 erit enim memoriale nominis tui cum manus feminea deiecerit

 eum

16 non enim in multitudine est virtus tua Domine neque in

 equorum viribus voluntas tua nec superbi ab initio placuerunt

 tibi sed humilium et mansuetorum tibi semper placuit deprecatio

17 Deus caelorum creator aquarum et dominus totius creaturae

 exaudi me miseram deprecantem et de tua misericordia

 praesumentem

18 memento Domine testamenti tui et da verbum in ore meo et in

 corde meo consilium corrobora ut domus tua in tua

 sanctificatione permaneat

19 et omnes gentes agnoscant quoniam tu es Deus et non est

 alius praeter te




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License