Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 11.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11.

1 tunc Holofernis dixit ei aequo animo esto et noli pavere in

 corde tuo quoniam ego numquam nocui virum qui voluit servire

 Nabuchodonosor regi

2 populus autem tuus si non contempsisset me non adlevassem

 lanceam meam super illum

3 nunc autem dic mihi qua ex causa recessisti ab illis et

 placuit tibi ut venires ad nos

4 et dixit illi Iudith sume verba ancillae tuae quoniam si

 secutus fueris verba ancillae tuae perfectam rem faciet Dominus

 tecum

5 vivit enim Nabuchodonosor rex terrae et vivit virtus eius

 quae est in te ad correptionem omnium animarum errantium

 quoniam non solum homines serviunt illi per te sed et bestiae

 agri obtemperant illi

6 nuntiatur enim industria animi tui universis gentibus et

 indicatum est omni saeculo quoniam tu solus bonus et potens es

 in omni regno eius et disciplina tua omnibus provinciis

 praedicatur

7 nec hoc latet quod locutus est Achior nec illud ignoratur

 quod ei iusseris evenire

8 constat enim Deum nostrum sic peccatis offensum ut

 mandaverit per prophetas suos ad populum quod tradat eos pro

 peccatis suis

9 et quoniam sciunt se offendisse Deum suum filii Israhel

 tremor tuus super ipsos est

10 insuper etiam fames invasit eos et ab ariditate aquae iam

 inter mortuos conputantur

11 denique hoc ordinant ut interficiant pecora sua et

 sanguinem eorum bibant

12 et sancta Domini sui quae praecepit Deus non contingi in

 frumento vino et oleo haec cogitaverunt inpendere et volunt

 consumere quae nec manibus deberent contingere ergo quoniam

 haec faciunt certum est quod in perditione dabuntur

13 quod ego ancilla tua cognoscens fugi ab illis et misit me

 Dominus haec ipsa nuntiare tibi

14 ego enim ancilla tua Deum colo etiam nunc apud te et exiet

 ancilla tua et orabo Deum

15 et dicet mihi quando eis reddat peccatum suum et veniens

 nuntiabo tibi ita ut ego adducam te per mediam Hierusalem et

 habebis omnem populum Israhel sicut oves quibus non est pastor

 et non latrabit vel unus contra te

16 quoniam haec mihi dicta sunt per providentiam Dei

17 et quoniam iratus est illis Deus hoc ipsa missa sum

 nuntiare tibi

18 placuerunt autem omnia verba haec coram Holoferne et coram

 pueris eius et mirabantur ad sapientiam eius et dicebant alter

 ad alterum

19 non est talis mulier super terram in aspectu in

 pulchritudine et in sensu verborum

20 et dixit ad illam Holofernis bene fecit Deus qui misit te

 ante populum ut des illum tu in manibus nostris

21 et quoniam bona est promissio tua si fecerit mihi hoc Deus

 tuus erit et meus Deus et tu in domo Nabuchodonosor magna eris

 et nomen tuum nominabitur in universa terra




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License