Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13.

1 ut autem sero factum est festinaverunt servi illius ad

 hospitia sua et conclusit Bagao ostia cubiculi et abiit

2 erant autem omnes fatigati a vino

3 eratque Iudith sola in cubiculo

4 porro Holofernis iacebat in lecto nimia ebrietate sopitus

5 dixitque Iudith puellae suae ut staret foras ante cubiculum

 et observaret

6 stetitque Iudith ante lectum orans cum lacrimis et labiorum

 motu in silentio

7 dicens confirma me Domine Deus Israhel et respice in hac

 hora ad opera manuum mearum ut sicut promisisti Hierusalem

 civitatem tuam erigas et hoc quod credens per te posse fieri

 cogitavi perficiam

8 et haec cum dixisset accessit ad columnam quae erat ad

 caput lectuli eius et pugionem eius qui in ea ligatus pendebat

 exsolvit

9 cumque evaginasset illud adprehendit comam capitis eius et

 ait confirma me Domine Deus Israhel in hac hora

10 et percussit bis in cervicem eius et abscidit caput eius

 et abstulit conopeum eius a columnis et evolvit corpus eius

 truncum

11 et post pusillum exivit et tradidit caput Holofernis

 ancillae suae et iussit ut mitteret illud in peram suam

12 et exierunt duae secundum consuetudinem suam quasi ad

 orationem et transierunt castra et gyrantes vallem venerunt ad

 portam civitatis

13 et dixit Iudith a longe custodibus murorum aperite portas

 quoniam nobiscum est Deus qui fecit virtutem in Israhel

14 et factum est cum audissent viri vocem eius vocaverunt

 presbyteros civitatis

15 et concurrerunt ad eam omnes a minimo usque ad maximum

 quoniam speraverunt eam iam non esse venturam

16 et accendentes luminaria congyraverunt circa eam universi

 illa autem ascendens in eminentiori loco iussit fieri silentium

 cumque omnes tacuissent

17 dixit Iudith laudate Dominum Deum nostrum qui non deseruit

 sperantes in se

18 et in me ancillam suam adimplevit misericordiam suam quam

 promisit domui Israhel et interfecit in manu mea hostem populi

 sui in hac nocte

19 et proferens de pera caput Holofernis ostendit illis

 dicens ecce caput Holofernis principis militiae Assyriorum et

 ecce conopeum illius in quo recumbebat in ebrietate sua ubi et

 per manum feminae percussit illum Dominus Deus noster

20 vivit autem ipse Dominus quoniam custodivit me angelus

 eius et hinc euntem et ibi commorantem et inde huc revertentem

 et non permisit me ancillam suam Dominus coinquinari sed sine

 pollutione peccati revocavit me vobis gaudentem in victoria sua

 in evasione mea in liberatione vestra

21 confiteamur illi omnes quoniam bonus quoniam in saeculum

 misericordia eius

22 universi autem adorantes Dominum dixerunt ad eam benedixit

 te Dominus in virtute sua quia per te ad nihilum redegit

 inimicos nostros

23 porro Ozias princeps populi Israhel dixit ad eam benedicta

 es tu filia a Domino Deo excelso prae omnibus mulieribus super

 terram

24 benedictus Dominus qui creavit caelum et terram qui te

 direxit in vulnere capitis principis inimicorum nostrorum

25 quia hodie nomen tuum ita magnificavit ut non recedat laus

 tua de ore hominum qui memores fuerint virtutis Domini in

 aeternum pro quibus non pepercisti animae tuae propter

 angustias et tribulationem generis tui sed subvenisti ruinae

 ante conspectum Dei nostri

26 et dixit omnis populus fiat fiat

27 porro Achior vocatus venit et dixit ei Deus Israhel cui tu

 testimonium dedisti quod ulciscatur de inimicis suis ipse caput

 omnium incredulorum incidit in hac nocte in manu mea

28 ut probes quia ita est ecce caput Holofernis qui in

 contemptu superbiae suae Deum Israhel contempsit et tibi

 interitum minabatur dicens cum captus fuerit populus Israhel

 gladio perforari praecipiam latera tua

29 videns autem Achior caput Holofernis angustiatus prae

 pavore cecidit in faciem suam super terram et aestuavit anima

 eius

30 postea vero quam resumpto spiritu recreatus est procidit

 ad pedes eius et adoravit eam et dixit

31 benedicta tu Deo tuo in omni tabernaculo Iacob quoniam in

 omni gente quae audierit nomen tuum magnificabit Deum Israhel

 super te




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License