Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 14.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14.

1 dixit autem Iudith ad omnem populum audite me fratres

 suspendite caput hoc super muros nostros

2 et erit cum exierit sol accipiat unusquisque arma sua et

 exite cum impetu non ut descendatis deorsum sed quasi impetum

 facientes

3 tunc exploratores necesse erit ut fugiant ad principem suum

 excitandum ad pugnam

4 cumque duces eorum cucurrerint ad tabernaculum Holofernis

 et invenerint eum truncum in suo sanguine volutatum decidet

 super eos timor

5 cumque cognoveritis fugere illos ite post illos securi

 quoniam Dominus conteret eos sub pedibus vestris

6 tunc Achior videns virtutem quam fecit Deus Israhel relicto

 gentilitatis ritu credidit Deo et circumcidit carnem praeputii

 sui et adpositus est ad populum Israhel et omnis successio

 generis eius usque in hodiernum diem

7 mox autem ut ortus est dies suspenderunt super muros caput

 Holofernis accepitque unusquisque vir arma sua et egressi sunt

 cum grandi strepitu et ululatu

8 quod videntes exploratores ad tabernaculum cucurrerunt

9 porro hii qui in tabernaculo erant venientes et ante

 ingressum cubiculi perstrepentes excitandi gratia inquietudinem

 arte moliebantur ut non ab excitantibus sed a sonantibus

 Holofernis evigilaret

10 nullus enim audebat cubiculum virtutis Assyriorum pulsando

 aut intrando aperire

11 sed cum venissent duces eius et tribuni et universi

 maiores exercitus Assyriorum dixerunt cubiculariis

12 intrate et excitate illum quoniam egressi mures de

 cavernis suis ausi sunt provocare ad proelium

13 tunc ingressus Bagao cubiculum eius stetit ante cortinam

 et plausum fecit manibus suis suspicabatur enim illum cum

 Iudith dormire

14 sed cum nullum motum iacentis sensu aurium caperet

 accessit proximans ad cortinam et elevans eam videns iacens

 cadaver absque capite Holofernis in suo sanguine tabefactum

 iacere super terram et clamavit voce magna cum fletu et scidit

 vestimenta sua

15 et ingressus tabernaculum Iudith non invenit eam et

 exilivit foras ad populum

16 et dixit una mulier hebraea fecit confusionem in domo

 regis Nabuchodonosor ecce enim Holofernis iacet in terra et

 caput ipsius non est in illo

17 quod cum audissent principes virtutis Assyriorum sciderunt

 omnes vestimenta sua et intolerabilis timor et tremor cecidit

 super eos et turbati sunt animi eorum valde

18 et factus est clamor inconparabilis in media castra eorum




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License