Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 15.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15.

1 cumque omnis exercitus decollatum Holofernem audisset fugit

 mens et consilium ab eis et solo tremore et metu agitati fugae

 praesidium sumunt

2 ita ut nullus loqueretur cum proximo suo sed inclinato

 capite relictis omnibus evadere Hebraeos quos armatos venire

 super se audierant fugientes per vias camporum et semitas

 collium

3 videntes itaque filii Israhel fugientes illos descenderunt

 clangentes tubis et ululantes post ipsos

4 et quoniam Assyrii non adunati in fuga ibant praecipites

 filii autem Israhel uno agmine persequentes debilitabant omnes

 quos invenire potuissent

5 misitque Ozias nuntios per omnes civitates et regiones

 Israhel

6 omnis itaque regio omnisque urbs electam iuventutem misit

 armatam post eos et persecuti sunt eos in ore gladii quousque

 pervenirent ad extremitatem finium suarum

7 reliqui autem qui erant in Bethulia ingressi sunt castra

 Assyriorum et praedam quam fugientes Assyrii reliquerant

 abstulerunt et honestati sunt valde

8 hii vero qui victores reversi sunt ad Bethuliam omnia

 quaeque erant illorum abstulerunt secum ita ut non esset

 numerus in pecoribus in iumentis et universis mobilibus eorum

 ut a minimo usque ad magnum omnes divites fierent de

 praedationibus eorum

9 Ioachim autem summus pontifex de Hierusalem venit in

 Bethuliam cum universis presbyteris suis ut videret Iudith

10 quae cum exisset ad illum benedixerunt illam omnes una

 voce dicentes tu gloria Hierusalem tu laetitia Israhel tu

 honorificentia populi nostri

11 quia fecisti viriliter et confortatum est cor tuum eo quod

 castitatem amaveris et post virum tuum alterum non scieris ideo

 et manus Domini confortavit te et ideo eris benedicta in

 aeternum

12 et dixit omnis populus fiat fiat

13 per dies autem triginta vix collecta est spolia Assyriorum

 a populo Israhel

14 porro autem universa quae Holofernis peculiaria fuisse

 probata sunt dederunt Iudith in auro et argento et vestibus et

 gemmis et omni supellectile et tradita sunt illi omnia a populo

15 et omnes populi gaudebant cum mulieribus et virginibus et

 iuvenibus in organis et citharis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License