Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Iudith
    • 16.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16.

1 tunc cantavit canticum hoc Domino Iudith dicens

2 incipite Domino in tympanis cantate Deo in cymbalis

 modulamini illi psalmum novum exaltate et invocate nomen eius

3 Dominus conterens bella Dominus nomen est illi

4 qui posuit castra sua in medio populi sui ut eriperet nos

 de manu omnium inimicorum nostrorum

5 venit Assur ex montibus ab aquilone in multitudine

 fortitudinis suae cuius multitudo obturavit torrentes et equi

 eorum cooperuerunt valles

6 dixit se incensurum fines meos et iuvenes meos occisurum

 gladio infantes meos dare in praedam et virgines in

 captivitatem

7 Dominus autem omnipotens nocuit eum et tradidit eum in

 manus feminae et confudit eum

8 non enim cecidit potens eorum a iuvenibus nec filii Titan

 percusserunt eum nec excelsi gigantes inposuerunt se illi sed

 Iudith filia Merari in specie faciei suae dissolvit eum

9 exuit enim se vestimenta viduitatis et induit se vestimenta

 laetitiae in exultatione filiorum Israhel

10 unxit faciem suam unguento conligavit cincinnos suos mitra

 ad decipiendum illum

11 sandalia eius rapuerunt oculos eius pulchritudo eius

 captivam fecit animam eius amputavit pugione cervicem eius

12 horruerunt Persae constantiam eius et Medi audaciam eius

13 tunc ululaverunt castra Assyriorum quando apparuerunt

 humiles mei arescentes in siti

14 filii puellarum conpunxerunt eos et sicut pueros fugientes

 occiderunt eos perierunt in proelio a facie Domini mei

15 hymnum cantemus Domino hymnum novum cantemus Deo nostro

16 Adonai Domine magnus es tu et praeclarus in virtute et

 quem superare nemo potest

17 tibi serviat omnis creatura tua quia dixisti et facta sunt

 misisti spiritum tuum et creata sunt et non est qui resistat

 voci tuae

18 montes a fundamentis movebuntur cum aquis petrae sicut

 cera liquescent ante faciem tuam

19 qui autem timent te magni erunt apud te prae omnia

20 vae genti insurgenti super genus meum Dominus enim

 omnipotens vindicabit in eis in die iudicii visitabit illos

21 dabit enim ignem et vermes in carnes eorum ut urantur et

 sentiant usque in sempiternum

22 et factum est post haec omnis populus post victoriam venit

 ad Hierusalem adorare Dominum et mox ut purificati sunt

 obtulerunt omnes holocausta et vota et repromissiones suas

23 porro Iudith universa vasa bellica Holofernis quae dedit

 illi populus et conopeum quod ipsa sustulerat in anathema

 oblivionis

24 erat autem populus iucundus secundum faciem sanctorum et

 per tres menses gaudium huius victoriae celebratum est cum

 Iudith

25 post dies autem illos unusquisque rediit in sua et Iudith

 magna facta est in Bethulia et praeclarior erat universae

 terrae Israhel

26 erat etiam virtuti castitatis adiuncta ita ut non

 cognosceret virum omnibus diebus vitae suae ex quo defunctus

 est Manasses vir eius

27 erat autem diebus festis procedens cum gloria magna

28 mansit autem in domo viri sui annos centum quinque et

 dimisit abram suam liberam et defuncta est ac sepulta cum viro

 suo in Bethuliam

29 luxitque illam omnis populus diebus septem

30 in omni autem spatio vitae eius non fuit qui perturbaret

 Israhel et post mortem eius annis multis

31 dies autem victoriae huius festivitatem ab Hebraeis in

 numero dierum sanctorum accepit et colitur a Iudaeis ex illo

 tempore usque in praesentem diem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License