1 psalmus cantici in die sabbati
2 bonum est confiteri Domino et psallere nomini tuo
Altissime
3 ad adnuntiandam mane misericordiam
tuam et fidem tuam in nocte
4 in decacordo et in psalterio in cantico in cithara
5 quoniam laetificasti me Domine in opere tuo in
facturis manuum tuarum laudabo
6 quam magnificata sunt opera tua Domine satis
profundae factae sunt cogitationes tuae
7 vir insipiens non cognoscet et stultus non
intelleget istud
8 germinaverunt impii quasi faenum et floruerunt
omnes qui operantur iniquitatem ut contererentur usque in sempiternum
9 tu autem Excelsus in aeternum Domine
10 ecce enim inimici tui Domine ecce inimici tui
peribunt et dissipabuntur omnes qui operantur iniquitatem
11 et exaltabitur quasi monocerotis cornu meum et
senecta mea in oleo uberi
12 et dispiciet oculus meus eos qui
insidiantur mihi de his qui consurgunt adversum me malignantibus audit auris
mea
13 iustus ut palma florebit ut cedrus in Libano
multiplicabitur
14 transplantati in domo Domini in atriis Dei nostri
germinabunt
15 adhuc fructificabunt in senectute pingues
et frondentes erunt
16 adnuntiantes quia rectus Dominus
fortitudo mea et non est iniquitas in eo
|