Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Proverbia
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

8.

1 numquid non sapientia clamitat et prudentia dat vocem suam

2 in summis excelsisque verticibus super viam in mediis semitis stans

3 iuxta portas civitatis in ipsis foribus loquitur dicens

4 o viri ad vos clamito et vox mea ad filios hominum

5 intellegite parvuli astutiam et insipientes animadvertite

6 audite quoniam de rebus magnis locutura sum et aperientur labia mea ut recta praedicent

7 veritatem meditabitur guttur meum et labia mea detestabuntur impium

8 iusti sunt omnes sermones mei non est in eis pravum quid neque perversum

9 recti sunt intellegentibus et aequi invenientibus scientiam

10 accipite disciplinam meam et non pecuniam doctrinam magis quam aurum eligite

11 melior est enim sapientia cunctis pretiosissimis et omne desiderabile ei non potest conparari

12 ego sapientia habito in consilio et eruditis intersum cogitationibus

13 timor Domini odit malum arrogantiam et superbiam et viam pravam et os bilingue detestor

14 meum est consilium et aequitas mea prudentia mea est fortitudo

15 per me reges regnant et legum conditores iusta decernunt

16 per me principes imperant et potentes decernunt iustitiam

17 ego diligentes me diligo et qui mane vigilant ad me invenient me

18 mecum sunt divitiae et gloria opes superbae et iustitia

19 melior est fructus meus auro et pretioso lapide et genimina mea argento electo

20 in viis iustitiae ambulo in medio semitarum iudicii

21 ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam

22 Dominus possedit me initium viarum suarum antequam quicquam faceret a principio

23 ab aeterno ordita sum et ex antiquis antequam terra fieret

24 necdum erant abyssi et ego iam concepta eram necdum fontes aquarum eruperant

25 necdum montes gravi mole constiterant ante colles ego parturiebar

26 adhuc terram non fecerat et flumina et cardines orbis terrae

27 quando praeparabat caelos aderam quando certa lege et gyro vallabat abyssos

28 quando aethera firmabat sursum et librabat fontes aquarum

29 quando circumdabat mari terminum suum et legem ponebat aquis ne transirent fines suos quando adpendebat fundamenta terrae

30 cum eo eram cuncta conponens et delectabar per singulos dies ludens coram eo omni tempore

31 ludens in orbe terrarum et deliciae meae esse cum filiis hominum

32 nunc ergo filii audite me beati qui custodiunt vias meas

33 audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam

34 beatus homo qui audit me qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei

35 qui me invenerit inveniet vitam et hauriet salutem a Domino

36 qui autem in me peccaverit laedet animam suam omnes qui me oderunt diligunt mortem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License