Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Proverbia
    • 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

13.

1 filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non audit cum arguitur

2 de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem praevaricatorum iniqua

3 qui custodit os suum custodit animam suam qui autem inconsideratus est ad loquendum sentiet mala

4 vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur

5 verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et confundetur

6 iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato subplantat

7 est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in multis divitiis sit

8 redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est increpationem non sustinet

9 lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur

10 inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta consilio reguntur sapientia

11 substantia festinata minuetur quae autem paulatim colligitur manu multiplicabitur

12 spes quae differtur adfligit animam lignum vitae desiderium veniens

13 qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui autem timet praeceptum in pace versabitur

14 lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis

15 doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago

16 astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est aperit stultitiam

17 nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas

18 egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem adquiescit arguenti glorificabitur

19 desiderium si conpleatur delectat animam detestantur stulti eos qui fugiunt mala

20 qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum efficietur similis

21 peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona

22 bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur iusto substantia peccatoris

23 multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque iudicio

24 qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit illum instanter erudit

25 iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum insaturabilis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License