Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Proverbia
    • 22.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

 

22.

1 melius est nomen bonum quam divitiae multae super argentum et aurum gratia bona

2 dives et pauper obviaverunt sibi utriusque operator est Dominus

3 callidus vidit malum et abscondit se innocens pertransiit et adflictus est damno

4 finis modestiae timor Domini divitiae et gloria et vita

5 arma et gladii in via perversi custos animae suae longe recedit ab eis

6 proverbium est adulescens iuxta viam suam etiam cum senuerit non recedet ab ea

7 dives pauperibus imperat et qui accipit mutuum servus est fenerantis

8 qui seminat iniquitatem metet mala et virga irae suae consummabitur

9 qui pronus est ad misericordiam benedicetur de panibus enim suis dedit pauperi

10 eice derisorem et exibit cum eo iurgium cessabuntque causae et contumeliae

11 qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem

12 oculi Domini custodiunt scientiam et subplantantur verba iniqui

13 dicit piger leo foris in medio platearum occidendus sum

14 fovea profunda os alienae cui iratus est Dominus incidet in eam

15 stultitia conligata est in corde pueri et virga disciplinae fugabit eam

16 qui calumniatur pauperem ut augeat divitias suas dabit ipse ditiori et egebit

17 inclina aurem tuam et audi verba sapientium adpone autem cor ad doctrinam meam

18 quae pulchra erit tibi cum servaveris eam in ventre tuo et redundabit in labiis tuis

19 ut sit in Domino fiducia tua unde et ostendi eam tibi hodie

20 ecce descripsi eam tibi tripliciter in cogitationibus et scientia

21 ut ostenderem tibi firmitatem et eloquia veritatis respondere ex his illi qui misit te

22 non facias violentiam pauperi quia pauper est neque conteras egenum in porta

23 quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerint animam eius

24 noli esse amicus homini iracundo neque ambules cum viro furioso

25 ne forte discas semitas eius et sumas scandalum animae tuae

26 noli esse cum his qui defigunt manus suas et qui vades se offerunt pro debitis

27 si enim non habes unde restituas quid causae est ut tollat operimentum de cubili tuo

28 ne transgrediaris terminos antiquos quos posuerunt patres tui

29 vidisti virum velocem in opere suo coram regibus stabit nec erit ante ignobiles




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License