Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

1 et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites

 electos et moverunt castra nocte

2 ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito

 et filii qui erant ex arce erant illi duces

3 et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere

 virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum

4 adhuc enim dispersus erat exercitus a castris

5 et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et

 quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis

6 et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus

 milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant

7 et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus

 in circuitu eorum et hii docti proelium

8 et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis

 multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis

9 mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari

 Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu

10 et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et

 testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante

 faciem nostram hodie

11 et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet

 Israhel

12 et levaverunt alienigenae oculos suos et viderunt eos

 venientes ex adverso

13 et exierunt de castris in proelium et tuba cecinerunt hii

 qui fuerant cum Iuda

14 et congressi sunt et contritae sunt gentes et fugerunt in

 campum

15 novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos

 usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et

 ceciderunt ex illis ad tria milia virorum

16 et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum

17 et dixit ad populum non concupiscatis spolia quia bellum

 contra nos est

18 et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state

 contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis

 spolia

19 et adhuc loquente Iuda haec apparuit pars quaedam

 prospiciens de monte

20 et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt

 castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est

21 quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et

 Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium

22 et fugerunt omnes in campo alienigenarum

23 et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt

 aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et

 opes magnas

24 et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum

 quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius

25 et facta est salus magna in Israhel in illa die

26 quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et

 nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant

27 quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod

 non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia

 mandavit rex

28 et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta

 milia et equitum quinque milia ut debellaret eos

29 et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et

 occurrit illis Iudas cum decem milibus viris

30 et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus

 es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu

 servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus

 Ionathae filii Saul et armigeri eius

31 conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et

 confundantur in exercitu suo et equitibus

32 da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et

 commoveantur contritione sua

33 deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui

 noverunt nomen tuum in hymnis

34 et commiserunt et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque

 milia virorum

35 videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et

 quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam

 et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam

36 dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt

 inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare

37 et congregatus est omnis exercitus et ascenderunt in montem

 Sion

38 et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum

 et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel

 montibus et pastoforia diruta

39 sciderunt vestimenta sua et planxerunt planctu magno et

 inposuerunt cinerem

40 et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis

 signorum et clamaverunt in caelum

41 tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui

 erant in arce donec emundarent sancta

42 et elegit sacerdotes sine macula voluntatem habentes in

 lege Dei

43 et mundaverunt sancta et tulerunt lapides contaminationis

 in locum inmundum

44 et cogitavit de altare holocaustorum quod profanatum erat

 quid de eo faceret

45 et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne

 forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud

 gentes et demoliti sunt illud

46 et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto

 quoadusque veniret propheta et responderet de eis

47 et acceperunt lapides integros secundum legem et

 aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius

48 et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et

 aedem et atria sanctificaverunt

49 et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et

 altare incensorum et mensam in templum

50 et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas

 quae super candelabrum erant et lucebant in templo

51 et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et

 consummaverunt omnia opera quae fecerunt

52 et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis

 noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni

53 et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare

 holocaustorum novum quod fecerunt

54 secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt

 illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et

 cinyris et cymbalis

55 et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in

 caelum ei qui prosperavit eis

56 et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt

 holocausta cum laetitia et salutaria laudis

57 et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et

 dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas

58 et facta est laetitia in populo magna valde et aversum est

 obprobrium gentium

59 et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia

 Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis

 ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis

 casleu cum laetitia et gaudio

60 et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per

 circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes

 et conculcarent eam sicut antea fecerunt

61 et conlocavit illic exercitum ut servarent eam et munivit

 eam ad custodiendam Bethsuram ut haberet populus munitionem

 contra faciem Idumeae




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License