Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 5.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

1 et factum est ut audierunt gentes in circuitu quia

 aedificatum est altare et sancta sicut prius et iratae sunt

 valde

2 et cogitabant tollere genus Iacob qui erant inter eos et

 coeperunt occidere de populo et persequi

3 et debellabat Iudas filios Esau in Idumea et eos qui erant

 in Acrabattene quia circumsedebant Israhelitas et percussit eos

 plaga magna

4 et recordatus est malitiam filiorum Bean qui erant populo in

 laqueum et in scandalum insidiantes in via

5 et conclusi sunt ab eo in turribus et adplicuit ad eos et

 anathematizavit eos et incendit turres eorum igni cum omnibus

 qui in eis erant

6 et transiit ad filios Ammon et invenit manum fortem et

 populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum

7 et commisit cum eis proelia multa et contriti sunt in

 conspectu eorum et percussit eos

8 et cepit Iazer civitatem et filias eius et reversus est in

 Iudaeam

9 et congregatae sunt gentes quae sunt in Galaad adversus

 Israhelitas qui erant in finibus eorum ut tollerent eos et

 fugerunt in Datheman munitionem

10 et miserunt litteras ad Iudam et fratres eius dicentes

 congregatae sunt adversum nos gentes per circuitum ut auferant

 nos

11 et parant venire et occupare munitionem in quam confugimus

 et Timotheus est dux exercitus eorum

12 nunc ergo veni eripe nos de manibus eorum quia cecidit

 multitudo de nobis

13 et omnes fratres nostri qui erant in locis Tubi interfecti

 sunt et captivas abduxerunt uxores eorum et natos et spolia et

 peremerunt illic ferme mille viros

14 et adhuc epistulae legebantur et ecce alii nuntii venerunt

 de Galilea conscissis tunicis nuntiantes secundum verba haec

15 dicentes convenisse adversum se a Ptolomaida et Tyro et

 Sidone et omni Galilea alienigenas ut nos consumant

16 ut audivit autem Iudas et populus sermones istos convenit

 ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis qui in

 tribulatione erant et expugnabantur ab eis

17 dixitque Iudas Simoni fratri suo elige tibi viros et vade

 et libera fratres tuos in Galilea ego enim et frater meus

 Ionathas ibimus in Galaditin

18 et reliquit Iosepphum filium Zacchariae et Azariam duces

 populi cum residuo exercitu in Iudaeam ad custodiendum

19 et praecepit illi dicens praeesto populo huic et nolite

 bellum committere adversus gentes donec revertamur

20 et dati sunt Simoni viri tria milia ut iret in Galileam

 Iudae autem octo milia in Galaditin

21 et abiit Simon in Galileam et commisit proelia multa cum

 gentibus et contritae sunt gentes a facie eius et persecutus

 est eos usque ad portam

22 Ptolomaidis et ceciderunt de gentibus fere tria milia

 virorum et accepit spolia eorum

23 et sumpsit eos qui erant in Galilea et in Arbatis cum

 uxoribus et natis et omnibus quae erant illis et adduxit in

 Iudaeam cum laetitia magna

24 et Iudas Macchabeus et Ionathas et fratres eius transierunt

 Iordanem et abierunt viam trium dierum per desertum

25 et occurrerunt eis Nabuthei et susceperunt eos pacifice et

 narraverunt eis omnia quae acciderunt fratribus in Galaditide

26 et quia multi ex eis conprehensi sunt in Basara et Bosor et

 in Alimis et in Casfor et Macet et Carnain hae omnes civitates

 munitae et magnae

27 sed et in ceteris civitatibus Galaditidis tenentur

 conprehensi et in crastinum constituerunt admovere exercitum

 civitatibus his et conprehendere et tollere eos in una die

28 et convertit Iudas et exercitus eius viam in desertum Bosor

 repente et occupavit civitatem et occidit omnem masculum in ore

 gladii et accepit omnia spolia eorum et succendit eam igni

29 et surrexerunt inde nocte et ibant usque ad munitionem

30 et factum est diluculo cum adlevassent oculos suos ecce

 populus multus cuius non erat numerus portantes scalas et

 machinas ut conprehenderent munitionem et expugnarent eos

31 et vidit Iudas quia coepit bellum et clamor belli ascendit

 in caelum sicut tuba et clamor magnus de civitate

32 et exercitui dixit pugnate hodie pro fratribus vestris

33 et venit tribus ordinibus post eos et exclamaverunt tubis

 et clamaverunt in oratione

34 et cognoverunt castra Timothei quia Macchabeus est et

 refugerunt a facie eius et percusserunt eos plaga magna et

 ceciderunt ex eis in illa die fere octo milia virorum

35 et divertit Iudas in Maspha et expugnavit et cepit eam et

 occidit omnem masculum eius et sumpsit spolia eius et succendit

 eam igni

36 inde perrexit et cepit Casbon et Maged et Bosor et reliquas

 civitates Galaditidis

37 post haec autem verba congregavit Timotheus exercitum alium

 et castra posuit contra Rafon trans torrentem

38 et misit Iudas speculari exercitum et renuntiaverunt ei

 dicentes quia convenerunt ad eum omnes gentes quae in circuitu

 nostro sunt exercitus multus nimis

39 et Arabas conduxit in auxilium et castra posuerunt trans

 torrentem parati venire ad te in proelium et abiit Iudas obviam

 illis

40 et ait Timotheus principibus exercitus sui cum

 adpropiaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae si

 transierit ad nos prior non poterimus sustinere eum quia potens

 poterit adversum nos

41 si vero timuerit transire et posuerit castra extra flumen

 transfretemus ad eos et poterimus adversus illum

42 ut autem adpropinquavit Iudas ad torrentem aquae statuit

 scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens neminem

 hominum reliqueritis sed veniant omnes in proelium

43 et transfretavit ad illos prior et omnis populus post eum

 et contritae sunt ante faciem eorum omnes gentes et proiecerunt

 arma sua et fugerunt ad fanum quod est in Carnain

44 et occupavit ipsam civitatem et fanum succendit igni cum

 omnibus qui erant in ipso et oppressa est Carnain et non potuit

 sustinere contra faciem Iudae

45 et congregavit Iudas universos Israhelitas qui erant in

 Galaditiden a minimo usque ad maximum et uxores eorum et natos

 et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iudae

46 et venerunt usque Efron et haec civitas magna in ingressu

 posita munita valde et non erat declinare ab ea dextra vel

 sinistra sed per mediam iter erat

47 et incluserunt se qui erant in civitate et obstruxerunt

 portas lapidibus et misit ad eos Iudas verbis pacificis

48 dicens transeamus per terram vestram ut eamus in terram

 nostram et nemo vobis nocebit tantum pedibus transibimus et

 nolebant eis aperire

49 et praecepit Iudas praedicare in castris ut adplicarent

 unusquisque in quo erat loco

50 et adplicuerunt viri virtutis et obpugnavit civitatem illam

 tota die et tota nocte et tradita est civitas in manu eius

51 et peremerunt omnem masculum in ore gladii et eradicavit

 eam et accepit spolia eius et transiit per totam civitatem

 super interfectos

52 et transgressi sunt Iordanem in campo magno contra Bethsan

53 et erat Iudas congregans extremos et exhortabatur populum

 per totam viam donec venerunt in terram Iuda

54 et ascenderunt in montem Sion cum laetitia et gaudio et

 obtulerunt holocausta quod nemo ex eis cecidisset donec

 reverterentur in pace

55 et in diebus quibus erat Iudas et Ionathas in terra Galaad

 et Simeon frater eius in Galilea contra faciem Ptolomaidis

56 audivit Iosepphus Zacchariae filius et Azarias princeps

 virtutis res bene gestas et proelia quae facta sunt

57 et dixit faciamus et ipsi nobis nomen et eamus pugnare

 adversum gentes quae in circuitu nostro sunt

58 et praecepit his qui erant in exercitu suo et abierunt

 Iamniam

59 et exivit Gorgias de civitate et viri eius obviam illi in

 pugnam

60 et fugati sunt Iosepphus et Azarias usque in fines Iudae et

 ceciderunt illa die de populo Israhel ad duo milia viri et

 facta est fuga magna in populo

61 quia non audierunt Iudam et fratres eius existimantes se

 fortiter facturos

62 ipsi autem non erant de semine virorum illorum per quos

 salus facta est in Israhel

63 et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis

 Israhel et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum

64 et convenerunt ad eos fausta adclamantes

65 et exivit Iudas et fratres eius et expugnabant filios Esau

 in terra quae ad austrum est et percussit Chebron et filias

 eius et muros eius et turres succendit in circuitu

66 et movit castra ut iret in terra alienigenarum et

 perambulabat Samariam

67 in illa die ceciderunt sacerdotes in bello dum vult

 fortiter facere dum sine consilio exiit in proelium

68 et declinavit Iudas in Azotum in terra alienigenarum et

 vidit aras eorum et spolia deorum ipsorum succendit igni et

 cepit spolia civitatum et regressus est in terram Iuda




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License