Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 7.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

1 anno centesimo quinquagesimo et primo exiit Demetrius

 Seleuci filius ab urbe Roma et ascendit cum paucis viris in

 civitatem maritimam et regnavit illic

2 et factum est ut ingressus est in domum regni patrum suorum

 conprehendit exercitus Antiochum et Lysiam ut adduceret eos ad

 eum

3 et res ei innotuit et ait nolite mihi ostendere faciem eorum

4 et occidit eos exercitus et sedit Demetrius super sedem

 regni sui

5 et venerunt ad eum viri iniqui et impii ex Israhel et

 Alchimus dux eorum qui volebat fieri sacerdos

6 et accusaverunt populum apud regem dicentes perdidit Iudas

 et fratres eius amicos tuos et nos disperdit de terra nostra

7 nunc ergo mitte virum cui credis et eat et videat

 exterminium omne quod fecit nobis et regionibus regis et puniit

 omnes amicos eius et adiutores eorum

8 et elegit rex ex amicis suis Bacchidem qui dominabatur trans

 Flumen magnum in regno et fidelem regi et misit eum

9 et Alchimum impium constituit in sacerdotio et mandavit ei

 facere ultionem in filios Israhel

10 et surrexerunt et venerunt cum exercitu magno in terram

 Iuda et miserunt nuntios et locuti sunt ad Iudam et fratres

 eius verbis pacificis in dolo

11 et non intenderunt sermonibus eorum viderunt enim quia

 venerunt cum exercitu magno

12 et convenerunt ad Alchimum et Bacchidem congregatio

 scribarum requirere quae iusta sunt

13 et primi Asidei qui erant in filiis Israhel et exquirebant

 ab eis pacem

14 dixerunt enim homo sacerdos de semine Aaron venit non

 decipiet nos

15 et locutus est cum eis verba pacifica et iuravit illis

 dicens non inferemus vobis malum neque amicis vestris

16 et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et

 occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est

17 carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in

 circuitu Hierusalem et non erat qui sepeliret

18 et incubuit timor et tremor in omnem populum quia dixerunt

 non est ei veritas et iudicium transgressi sunt enim

 constitutum et iusiurandum quod iuraverunt

19 et movit Bacchides castra ab Hierusalem et adplicuit in

 Bethzetha et misit et conprehendit multos ex eis qui a se

 refugerant et quosdam de populo mactavit et in puteum magnum

 proiecit

20 et commisit regionem Alchimo et reliquit cum eo auxilium in

 adiutorium ipsi et abiit Bacchides ad regem

21 et satis agebat Alchimus pro principatu sacerdotii sui

22 et convenerunt ad eum omnes qui perturbabant populum suum

 et obtinuerunt terram Iuda et fecerunt plagam magnam in Israhel

23 et vidit Iudas omnia mala quae fecit Alchimus et qui cum eo

 erant in filios Israhel plus multo quam gentes

24 et exiit in omnes fines Iudae in circuitu et fecit

 vindictam in viros desertores et cessaverunt ultra exire in

 regionem

25 vidit autem Alchimus quod praevaluit Iudas et qui cum eo

 sunt et cognovit quia non potest sustinere eos et regressus est

 ad regem et accusavit eos multis criminibus

26 et misit rex Nicanorem unum ex principibus suis

 nobilioribus qui erat inimicitias exercens contra Israhel et

 mandavit ei evertere populum

27 et venit Nicanor in Hierusalem cum exercitu magno et misit

 ad Iudam et ad fratres eius cum dolo verbis pacificis

28 dicens non sit pugna inter me et vos veniam cum viris

 paucis et videam facies vestras cum pace

29 et venit ad Iudam et salutaverunt se invicem pacifice et

 hostes parati erant rapere Iudam

30 et innotuit sermo Iudae quoniam cum dolo venerat ad eum et

 conterritus est ab eo et amplius noluit videre faciem eius

31 et cognovit Nicanor quoniam denudatum est consilium eius et

 exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama

32 et ceciderunt de Nicanoris fere quinque milia viri et

 fugerunt in civitatem David

33 et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion et

 exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace et

 demonstrare ei holocaustomata quae offerebantur pro rege

34 et inridens sprevit eos et polluit et locutus est superbe

35 et iuravit cum ira dicens nisi traditus fuerit Iudas et

 exercitus eius in manus meas continuo cum regressus fuero in

 pace succendam domum istam et exiit cum ira magna

36 et intraverunt sacerdotes et steterunt ante faciem altaris

 et templi et flentes dixerunt

37 tu elegisti domum istam Domine ad invocandum nomen tuum in

 ea ut esset domus orationis et obsecrationis populo tuo

38 fac vindictam in homine isto et exercitu eius et cadant

 gladio memento blasphemias eorum et ne dederis eis ut

 permaneant

39 et exiit Nicanor ab Hierusalem et castra adplicuit ad

 Bethoron et occurrit illi exercitus Syriae

40 et Iudas adplicuit in Adarsa cum tribus milibus viris et

 oravit Iudas et dixit

41 qui missi erant a rege Sennacherib Domine qui

 blasphemaverunt te exiit angelus et percussit ex eis centum

 octoginta quinque milia

42 sic percute exercitum istum in conspectu nostro hodie et

 sciant ceteri quia male locutus est super sancta tua et iudica

 illum secundum malitiam illius

43 et commiserunt exercitus proelium tertiadecima die mensis

 adar et contrita sunt castra Nicanoris et cecidit ipse primus

 in proelio

44 ut vidit autem exercitus eius quia cecidit Nicanor

 proiecerunt arma sua et fugerunt

45 et persecuti sunt eos viam diei unius ab Adasor usquequo

 veniatur Gazera et tubis cecinerunt post eos cum

 significationibus

46 et exierunt de omnibus castellis Iudae in circuitu et

 ventilabant eos cornibus et convertebantur iterum ad eos et

 ceciderunt omnes gladio et non est relictus ex eis nec unus

47 et acceperunt spolia eorum et praedam et caput Nicanoris

 amputaverunt et dexteram eius quam extenderat superbe et

 adtulerunt et suspenderunt contra Hierusalem

48 et laetatus est populus valde et egerunt diem illam in

 laetitia magna

49 et constituit agi omnibus annis diem istam tertiadecima die

 mensis adar

50 et siluit terra Iuda dies paucos




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License