Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

1 et audivit Iudas nomen Romanorum quia sunt potentes viribus

 et adquiescunt ad omnia quae postulantur ab eis et quicumque

 accesserunt ad eos statuerunt cum eis amicitias et quia sunt

 potentes viribus

2 audierunt proelia eorum et virtutes bonas quas faciunt in

 Galatia quia obtinuerunt eos et duxerunt sub tributum

3 et quanta fecerunt in regione Hispaniae et quod in potestate

 redegerunt metalla argenti et auri quae illic sunt et

 possederunt omnem locum consilio suo et patientia

4 locos qui longe erant valde ab eis et reges qui

 supervenerant illis ab extremis terrae contriverunt et

 percusserunt eos plaga magna ceteri autem dant eis tributum

 omnibus annis

5 et Philippum et Persen Citiorum regem et ceteros qui

 adversus eos arma tulerunt contriverunt bello et obtinuerunt

 eos

6 et Antiochum magnum regem Asiae qui eis pugnam intulerat

 habens centum viginti elefantos et exercitum magnum valde

 contritum ab eis

7 et quia ceperunt eum vivum et statuerunt ei ut daret ipse et

 qui regnaverint post eum tributum magnum et daret obsides et

 constitutum

8 et regionem Medorum et Lydos et Medos de optimis regionibus

 eorum et acceptas eas ab illis dederunt Eumeni regi

9 et quia qui erant apud Elladam voluerunt ire et tollere eos

 et innotuit sermo his

10 et miserunt ad eos ducem unum et pugnaverunt contra illos

 et ceciderunt ex eis multi et captivas duxerunt uxores eorum et

 filios et diripuerunt eos et terram eorum possederunt et

 destruxerunt muros eorum et in servitutem illos redegerunt

 usque in hunc diem

11 et residua regna et insulas quae aliquando restiterant

 illis exterminaverunt et in potestatem redegerunt

12 cum amicis autem suis et qui in ipsis requiem habebant

 conservaverunt amicitiam et obtinuerunt regna quae erant

 proxima et quae longe quia quicumque audiebant nomen eorum

 timebant eos

13 quibus vero vellent auxilio esse ut regnarent regnabant et

 exaltati sunt valde

14 et in omnibus istis nemo portabat diadema nec induebatur

 purpura ut magnificaretur in ea

15 et quia curiam fecerunt sibi et cotidie consulebant

 trecentos viginti consilium agentes semper de multitudine ut

 quae digna sunt gerant

16 et committunt uni homini magistratum suum per singulos

 annos dominari universae terrae suae et omnes oboediunt uni et

 non est invidia neque zelus inter eos

17 et elegit Iudas Eupolemum filium Iohannis filii Iacob et

 Iasonem filium Eleazari et misit eos Romam constituere cum

 illis amicitiam et societatem

18 et ut auferrent ab eis iugum Graecorum quia viderunt quod

 in servitutem premerent regnum Israhel

19 et abierunt Romam viam multam valde et introierunt curiam

 et dixerunt

20 Iudas Macchabeus et fratres eius et populus Iudaeorum

 miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem et pacem et

 conscribi nos socios et amicos vestros

21 et placuit sermo in conspectu eorum

22 et hoc rescriptum quod rescripserunt in tabulis aereis et

 miserunt Hierusalem ut esset apud eos ibi memoriale pacis et

 societatis

23 bene sit Romanis et genti Iudaeorum in mari et in terra in

 aeternum gladiusque et hostis procul sit ab eis

24 quod si institerit bellum Romanis prius aut omnibus sociis

 eorum in omni dominatione eorum

25 auxilium feret gens Iudaeorum prout tempus dictaverit corde

 pleno

26 et proeliantibus non dabunt neque subministrabunt triticum

 arma pecuniam naves sicut placuit Romanis et custodient mandata

 eorum nihil ab eis accipientes

27 similiter autem et si genti Iudaeorum prius acciderit

 bellum adiuvabunt Romani ex animo prout eis tempus permiserit

28 et adiuvantibus non dabitur triticum arma pecunia naves

 sicut placuit Romanis et custodiant mandata eorum absque dolo

29 secundum haec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum

30 quod si post haec verba hii aut illi addere vel demere ad

 haec aliquid voluerint facient ex proposito suo et quaecumque

 addiderint vel dempserint rata erunt

31 sed et de malis quae Demetrius rex fecit in eos scripsimus

 ei dicentes quare gravasti iugum tuum super amicos nostros et

 socios Iudaeos

32 si ergo iterum adierint nos adversum te faciemus illis

 iudicium et pugnabimus tecum mari terraque




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License