Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 11.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11.

1 et rex Aegypti congregavit exercitum sicut harena quae est

 circa ora maris et naves multas et quaerebat obtinere regnum

 Alexandri dolo et addere illud regno suo

2 et exiit in Syriam verbis pacificis et aperiebant ei quia

 mandaverat Alexander rex exire ei obviam eo quod socer suus

 esset

3 cum introiret autem civitatem Ptolomeus ponebat custodias

 militum in singulis civitatibus

4 et ut adpropiavit Azoto ostenderunt ei templum Dagon

 succensum et Azotum et cetera eius demolita et corpora proiecta

 et eorum qui caesi erant in bello tumulos quos fecerat secus

 viam

5 et narraverunt regi quia haec fecit Ionathas ut invidiam

 facerent ei et tacuit rex

6 et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria et invicem

 se salutaverunt et dormierunt illic

7 et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium qui vocatur

 Eleutherus et reversus est Hierusalem

8 rex autem Ptolomeus obtinuit dominium civitatum usque

 Seleuciam maritimam et cogitabat in Alexandrum consilia mala

9 et misit legatos ad Demetrium dicens veni conponamus inter

 nos pactum et dabo tibi filiam meam quam habet Alexander et

 regnabis in regno patris tui

10 paenituit enim me quod dederim illi filiam meam quaesivit

 enim me occidere

11 et vituperavit eum propterea quod concupierat regnum eius

12 et abstulit filiam suam et dedit eam Demetrio et

 abalienavit se ab Alexandro et manifestae factae sunt

 inimicitiae eius

13 et intravit Ptolomeus Antiochiam et inposuit duo diademata

 capiti suo Aegypti et Asiae

14 Ptolomeus autem rex erat in Cilicia illis temporibus quia

 rebellabant qui erant in locis illius

15 et audivit Alexander et venit ad eum in bello et produxit

 Ptolomeus rex exercitum et occurrit ei in manu valida et

 fugavit eum

16 et fugit Alexander in Arabiam ut ibi protegeretur rex

 autem Ptolomeus exaltatus est

17 et abstulit Gaddihel Arabs caput Alexandri et misit

 Ptolomeo

18 et rex Ptolomeus mortuus est in die tertia et qui erant in

 munitionibus perierunt ab his qui erant intra castra

19 et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo

20 in diebus illis congregavit Ionathas eos qui erant in

 Iudaea ut expugnarent arcem quae est in Hierusalem et fecerunt

 contra eam machinas multas

21 et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad

 regem et renuntiaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem

22 et ut audivit iratus est et statim venit Ptolomaidam et

 scripsit Ionathae ne obsideret sed occurreret sibi ad

 conloquium festinato

23 ut audivit autem Ionathas iussit obsideri et elegit de

 senioribus Israhel et de sacerdotibus et dedit se periculo

24 et accepit aurum et argentum et vestem et alia xenia multa

 et abiit ad regem Ptolomaidae et invenit gratiam in conspectu

 eius

25 et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua

26 et fecit ei rex sicut fecerant ei qui ante ipsum fuerant

 et exaltavit eum ante conspectu amicorum omnium

27 et statuit ei principatum sacerdotii et quaecumque alia

 habuit prius pretiosa et fecit eum principem amicorum

28 et postulavit Ionathas a rege ut inmunem faceret Iudaeam

 toparcias id est et Samariam et promisit ei talenta trecenta

29 et consensit rex et scripsit Ionathae epistulas de his

 omnibus hunc modum continentes

30 rex Demetrius Ionathae fratri salutem et genti Iudaeorum

31 exemplum epistulae quam scripsimus Lastheni parenti nostro

 de vobis misimus ad vos ut sciretis

32 rex Demetrius Lastheni parenti salutem

33 genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus quae

 iusta sunt apud nos decrevimus benefacere propter benignitatem

 ipsorum quam erga nos habent

34 statuimus ergo illis omnes fines Iudaeae et tres civitates

 Lyddam et Ramathae quae additae sunt Iudaeae ex Samaria et

 omnes confines earum sequestra omnibus sacrificantibus in

 Hierosolymis pro his quae ab eis rex accipiebat per singulos

 annos et pro fructibus terrae et pomorum

35 et alia quae ad nos pertinebant decimarum et tributorum ex

 hoc tempore remittimus eis et areas salinarum et coronas quae

 nobis deferebantur

36 omnia ipsis concedimus et nihil horum irritum erit ex hoc

 et in omne tempus

37 nunc ergo curate facere horum exemplum et detur Ionathae

 et ponatur in monte sancto in loco celebri

38 et vidit Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo

 et nihil ei resistit dimisit totum exercitum suum unumquemque

 in locum suum excepto peregrino exercitu quem contraxit ab

 insulis gentium et inimici erant ei omnis exercitus patrum eius

39 Tryfon autem erat quidam partium Alexandri prius et vidit

 quoniam omnis exercitus murmurat contra Demetrium et iit ad

 Emalcuhel Arabum qui nutriebat Antiochum filium Alexandri

40 et adsidebat ei ut traderet eum ipsi ut regnaret loco

 patris sui et enuntiavit ei quanta fecit Demetrius et

 inimicitias exercituum eius adversum illum et mansit illic

 diebus multis

41 et misit Ionathas ad Demetrium regem ut eicerent eos qui

 in arce erant in Hierusalem et qui in praesidiis erant quia

 inpugnabant Israhel

42 et misit Demetrius ad Ionathan dicens non haec tantum

 faciam tibi et genti tuae sed gloria inlustrabo te et gentem

 tuam cum fuerit oportunum

43 nunc ergo recte feceris si miseris viros in auxilium quia

 discessit omnis exercitus meus

44 et misit ei Ionathas tria milia virorum fortium Antiochiam

 et venerunt ad regem et delectatus est rex in adventu eorum

45 et convenerunt qui erant de civitate centum viginti milia

 virorum et volebant interficere regem

46 et fugit rex in aulam et occupaverunt qui erant de

 civitate itinera civitatis et coeperunt pugnare

47 et vocavit rex Iudaeos in auxilium et convenerunt omnes

 simul ad eum et dispersi sunt omnes per civitatem

48 et occiderunt in illa die centum milia hominum et

 succenderunt civitatem et ceperunt spolia multa in illa die et

 liberaverunt regem

49 et viderunt qui erant de civitate quod obtinuissent Iudaei

 civitatem sicut volebant et infirmati sunt mente sua et

 clamaverunt ad regem cum precibus dicentes

50 da nobis dextras et cessent Iudaei obpugnantes nos et

 civitatem

51 et proiecerunt arma et fecerunt pacem et glorificati sunt

 Iudaei in conspectu regis et in conspectu omnium qui erant in

 regno eius et nominati sunt in regno et regressi sunt in

 Hierusalem habentes spolia multa

52 et sedit Demetrius rex in sede regni sui et siluit terra

 in conspectu eius

53 et mentitus est omnia quaecumque dixit et alienavit se ab

 Ionathan et non retribuit ei secundum beneficia quae sibi

 tribuerat et vexabat eum valde

54 post haec autem reversus est Tryfon et Antiochus cum eo

 puer adulescens et regnavit et inposuit diadema

55 et congregati sunt ad eum omnis exercitus quos disperserat

 Demetrius et pugnaverunt contra eum et fugit et terga vertit

56 et accepit Tryfon bestias et obtinuit Antiochiam

57 et scripsit Antiochus adulescens Ionathae dicens constituo

 tibi sacerdotium et constituo te super quattuor civitates ut

 sis de amicis regis

58 et misit illi vasa aurea et ministerium et dedit ei

 potestatem bibendi in auro et esse in purpura et habere fibulam

 auream

59 et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri

 usque ad fines Aegypti

60 et exiit Ionathas et perambulabat trans flumen civitates

 et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriae in auxilium et

 venit Ascalona et occurrerunt ei de civitate honorifice

61 et abiit inde Gazam et concluserunt se qui erant Gazae et

 obsedit eam et succendit quae in circuitu erant civitates et

 praedatus est eas

62 et rogaverunt Gazenses Ionathan et dedit illis dextram et

 accepit filios eorum obsides et misit illos in Hierusalem et

 perambulavit regionem usque Damascum

63 et audivit Ionathas quia praevaricati sunt principes

 Demetrii in Cades quae est in Galilea cum exercitu multo

 volentes eum removere a negotio regni

64 et occurrit illis fratrem autem suum Simonem reliquit

 intra provinciam

65 et adplicuit Simon ad Bethsuram et expugnabat eam diebus

 multis et conclusit eos

66 et postulaverunt ab eo dextras accipere et dedit illis et

 eiecit eos inde et cepit civitatem et posuit in ea praesidium

67 et Ionatha et castra eius adplicuerunt ad aquam Gennesar

 et ante lucem vigilaverunt in campum Asor

68 et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo et

 tendebant ei insidias in montibus ipse autem occurrit ex

 adverso

69 insidiae vero exsurrexerunt de locis suis et commiserunt

 proelium

70 et fugerunt qui erant ex parte Ionathae omnes et nemo

 relictus est ex eis nisi Matthathias filius Absolomi et Iudas

 filius Chalfi princeps militiae exercitus

71 et scidit Ionathas vestimenta sua et posuit terram in

 capite suo et oravit

72 et reversus est ad eos in proelium et convertit illos et

 pugnaverunt

73 et viderunt qui fugiebant partis illius et reversi sunt ad

 eum et insequebantur cum eo usque Cades ad castra sua et

 pervenerunt usque illuc

74 et ceciderunt de alienigenis in die illa tria milia

 virorum et regressus est Ionatha in Hierusalem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License