Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 12.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12.

1 et vidit Ionathas quia tempus eum iuvat et elegit viros et

 misit Romam statuere et renovare cum eis amicitiam

2 et ad Spartas et ad alia loca misit epistulas secundum

 eandem formam

3 et abierunt Romam et intraverunt in curiam et dixerunt

 Ionathas summus sacerdos et gens Iudaeorum miserunt nos ut

 renovetis amicitiam et societatem secundum pristinam

4 et dederunt illis epistulas ad ipsos per loca ut deducerent

 eos in terram Iuda cum pace

5 et hoc exemplum epistularum quas scripsit Ionathas

 Spartiatis

6 Ionathas summus sacerdos et seniores gentis et sacerdotes

 et reliquus populus Iudaeorum Spartiatis fratribus salutem

7 iam pridem missae erant epistulae ad Onian summum

 sacerdotem a Dario qui regnabat apud vos quoniam estis fratres

 nostri sicut rescriptum continet quod subiectum est

8 et suscepit Onias virum qui fuerat missus cum honore et

 accepit epistulas in quibus significabatur de societate et

 amicitia

9 nos cum nullo horum indigeremus habentes solacio sanctos

 libros qui sunt in manibus nostris

10 maluimus mittere ad vos renovare fraternitatem et

 amicitiam ne forte alieni efficiamur a vobis multa enim tempora

 transierunt ex quo misistis ad nos

11 nos ergo in omni tempore sine intermissione in diebus

 sollemnibus et ceteris quibus oportet memores sumus vestri in

 sacrificiis quae offerimus et observationibus sicut fas est et

 decet meminisse fratrum

12 laetamur itaque de gloria vestra

13 nos autem circumdederunt multae tribulationes et multa

 proelia et inpugnaverunt nos reges qui sunt in circuitu nostro

14 noluimus ergo vobis molesti esse neque ceteris sociis et

 amicis nostris in his proeliis

15 habuimus enim de caelo auxilium et liberati sumus nos et

 humiliati sunt inimici nostri

16 elegimus itaque Numenium Antiochi et Antipatrum Iasonis

 filium et misimus ad Romanos renovare cum eis amicitiam et

 societatem pristinam

17 mandavimus itaque eis ut veniant etiam ad vos et salutent

 vos ut reddant vobis epistulas nostras de innovatione

 fraternitatis nostrae

18 et nunc bene facietis respondentes nobis ad haec

19 et hoc rescriptum epistularum quod miserat Onias

20 rex Spartiarum Onias Ionathae sacerdoti magno salutem

21 inventum est in scriptura de Spartiatis et Iudaeis quoniam

 sunt fratres et quia sunt de genere Abraham

22 et nunc ex quo haec cognovimus bene facitis scribentes

 nobis de pace vestra

23 sed et nos rescripsimus vobis pecora nostra et

 possessiones nostrae vestrae sunt et vestra nostra mandavimus

 itaque haec nuntiari vobis

24 et audivit Ionathas quoniam egressi sunt principes

 Demetrii cum exercitu multo supra quam prius pugnare adversus

 eum

25 et exiit ab Hierusalem et occurrit eis in Amathite regione

 non enim dederat eis spatium ut ingrederentur regionem eius

26 et misit speculatores in castra eorum et reversi

 renuntiaverunt quia constituunt supervenire illis nocte

27 cum occidisset autem sol praecepit Ionathas suis vigilare

 et esse in armis paratos ad pugnam tota nocte et posuit

 custodes per circuitum castrorum

28 et audierunt adversarii quia paratus est Ionathas cum suis

 in bello et timuerunt et formidaverunt corde suo et accenderunt

 focos in castris suis

29 Ionathas autem et qui cum eo erant non cognoverunt usque

 mane videbant enim lumina ardentia

30 et secutus est Ionatha et non conprehendit eos transierant

 enim flumen Eleutherum

31 et divertit Ionathas ad Arabas qui vocantur Zabadei et

 percussit eos et accepit spolia eorum

32 et iunxit et venit Damascum et perambulavit omnem regionem

 illam

33 Simon autem exiit et venit usque ad Ascalona et ad proxima

 praesidia et declinavit in Ioppen et occupavit eam

34 audivit enim quod vellent praesidium tradere partibus

 Demetrii et posuit ibi custodes ut custodirent eam

35 et reversus est Ionathas et convocavit seniores populi et

 cogitavit cum eis aedificare praesidia in Iudaea

36 et aedificare muros in Hierusalem et exaltare altitudinem

 magnam inter medium arcis et civitatis ut separaret eam a

 civitate ut esset ipsa singulariter et neque emant neque

 vendant

37 et convenerunt ut aedificarent civitatem et cecidit murus

 qui erat super torrentem ab ortu solis et reparavit eum qui

 vocatur Caphetetha

38 et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et

 inposuit portas et seras

39 et cum cogitasset Tryfon regnare Asiae et adsumere diadema

 et extendere manum in Antiochum regem

40 timens ne forte non permitteret eum Ionathas sed pugnaret

 adversus eum quaerebat conprehendere eum et occidere et

 exsurgens abiit in Bethasan

41 et exiit Ionathas obviam cum quadraginta milibus virorum

 electorum in proelium et venit Bethasan

42 et vidit Tryfon quia venit cum exercitu multo ut

 extenderet in eum manus et timuit

43 et excepit eum cum honore et commendavit eum omnibus

 amicis suis et dedit ei munera et praecepit exercitibus suis ut

 oboedirent ei sicut sibi

44 et dixit Ionathae ut quid vexasti universum populum cum

 bellum nobis non sit

45 et nunc remitte eos in domos suas elige autem tibi viros

 paucos qui tecum sint et veni mecum Ptolomaidam et tradam illam

 tibi et reliqua praesidia et exercitum et universos praepositos

 negotii et conversus abibo propterea enim veni

46 et credidit ei et fecit sicut dixit et dimisit exercitum

 et abierunt in terram Iudam

47 retinuit autem secum tria milia virorum ex quibus remisit

 in Galileam duo milia mille autem cum eo venerunt

48 ut intravit autem Ionathas Ptolomaidam cluserunt portas

 Ptolomenses et conprehenderunt eum et omnes qui cum eo

 intraverant gladio interfecerunt

49 et misit Tryfon exercitum et equites in Galileam et in

 campum magnum ut perderent omnes socios Ionathae

50 at illi cum cognovissent quia conprehensus est et periit

 et omnes qui cum eo erant hortati sunt semet ipsos et exierunt

 parati in proelium

51 et videntes hii qui insecuti fuerant quia pro anima res

 est illis reversi sunt

52 illi autem venerunt omnes cum pace in terram Iuda et

 planxerunt Ionathan et eos qui cum eo fuerant valde et luxit

 Israhel luctu magno

53 et quaesierunt omnes gentes quae erant in circuitu eorum

 perdere eos dixerunt enim

54 non habent principem et adiuvantem nunc ergo expugnemus

 illos et tollamus de hominibus memoriam eorum




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License