Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 13.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

13.

1 et audivit Simon quod congregavit Tryfon exercitum copiosum

 ut veniret in terram Iuda et adtereret eam

2 videns quia in tremore populus est et timore ascendit

 Hierusalem et congregavit populum

3 et adhortans dixit vos scitis quanta ego et fratres mei et

 domus patris mei fecimus pro legibus et pro sanctis proelia et

 angustias quales vidimus

4 horum gratia perierunt fratres mei omnes propter Israhel et

 relictus sum ego solus

5 et nunc non mihi contingat parcere animae meae in omni

 tempore tribulationis non enim melior sum fratribus meis

6 vindicabo itaque gentem meam et sancta natosque vestros et

 uxores quia congregatae sunt universae gentes conterere nos

 inimicitiae gratis

7 et accensus est spiritus populi simul ut audivit sermones

 istos

8 et responderunt voce magna dicentes tu es dux noster loco

 Iudae et Ionathae fratris tui

9 pugna proelium nostrum et omnia quaecumque dixeris nobis

 faciemus

10 et congregans omnes viros bellatores adceleravit

 consummare omnes muros Hierusalem et munivit eam in gyro

11 et misit Ionathan filium Absalomi et cum eo exercitum

 novum in Ioppen et eiectis his qui erant in ea mansit illic

 ipse

12 et movit Tryfon a Ptolomaida cum exercitu multo ut veniret

 in terram Iuda et Ionatha cum eo in custodia

13 Simon autem adplicuit in Addus contra faciem campi

14 et ut cognovit Tryfon quia surrexit Simon in loco Ionathae

 fratris sui misit ad eum legatos

15 dicens pro argento quod debebat frater tuus Ionathas in

 ratione regis detinuimus eum

16 et nunc mitte argenti talenta centum et duos filios eius

 obsides ut non dimissus fugiat a nobis et remittemus eum

17 et cognovit Simon quia cum dolo loquitur secum iussit

 tamen dari argentum et pueros ne inimicitiam magnam sumeret ad

 Israhel populum dicentem

18 quia non misit argentum et pueros propterea periit

19 et mentitus est et non dimisit Ionathan

20 et post haec venit Tryfon intra regionem ut contereret eam

 et gyraverunt per viam quae ducit Ador et Simon et castra eius

 ambulabant in omnem locum quocumque ibant

21 qui autem in arce erant miserunt ad Tryfonem legatos ut

 festinaret venire per desertum et mitteret illis alimonias

22 et paravit Tryfon omnem equitatum ut veniret illa nocte

 erat autem nix valde multa et non venit in Galaditin

23 et cum adpropiasset Baschama occidit Ionathan et filios

 eius

24 et convertit Tryfon et abiit in terram suam

25 et misit Simon et accepit ossa Ionathae fratris sui et

 sepelivit ea in Modin civitate patrum eius

26 et planxerunt eum omnis Israhel planctu magno et luxerunt

 eum dies multos

27 et aedificavit Simon super sepulchrum patris sui et

 fratrum suorum aedificium altum visu lapide polito retro et

 ante

28 et statuit septem pyromidas unam contra unam patri et

 matri et quattuor fratribus

29 et his circumposuit columnas magnas et super columnas arma

 ad memoriam aeternam et iuxta arma naves sculptas quae

 viderentur ab omnibus navigantibus mare

30 hoc est sepulchrum quod fecit in Modin usque in hunc diem

31 Tryfon autem cum iter faceret cum Antiocho rege

 adulescente dolo occidit eum

32 et regnavit loco eius et inposuit sibi diadema Asiae et

 fecit plagam magnam in terra

33 et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus

 excelsis et muris magnis et portis et seris et posuit alimenta

 in munitionibus

34 et elegit Simon viros et misit ad Demetrium regem ut

 faceret remissionem regioni quia actus omnes Tryfonis per

 direptionem fuerant gesti

35 et Demetrius rex ad verba ista respondit et scripsit

 epistulam talem

36 rex Demetrius Simoni summo sacerdoti et amico regum et

 senioribus et genti Iudaeorum salutem

37 coronam auream et baen quam misistis suscepimus et parati

 sumus facere vobiscum pacem magnam et scribere praepositis

 regis remittere vobis quae indulsimus

38 quaecumque enim constituimus vobis constant munitiones

 quas aedificastis sint vobis

39 remittimus quoque ignorantias et peccata usque in

 hodiernum diem et coronam quam debebatis et si quid aliud erat

 tributarium Hierusalem iam non sit tributarium

40 et si qui in vobis apti sunt conscribi inter nostros

 conscribantur et sit inter nos pax

41 anno centesimo septuagesimo ablatum est iugum gentium ab

 Israhel

42 et coepit populus Israhel scribere in tabulis et gestis

 publicis anno primo sub Simone sacerdote magno duce et principe

 Iudaeorum

43 in illis diebus Simon adplicuit ad Gazam et circumdedit

 eam castris et fecit machinas et adplicuit ad civitatem et

 percussit turrem unam et conprehendit

44 et qui eruperunt erant intra machinam in civitate et

 factus est motus magnus in civitate

45 et ascenderunt qui erant in civitate cum uxoribus et

 filiis supra murum scissis tunicis suis et clamaverunt voce

 magna postulantes a Simone dextras sibi dari

46 et dixerunt non nobis reddas secundum malitias nostras sed

 secundum misericordias tuas

47 et flexus Simon non debellavit eos eiecit tamen eos de

 civitate et emundavit aedes in quibus fuerant simulacra et tunc

 intravit in ea cum hymnis benedicens Dominum

48 et eiecta ex ea omni inmunditia conlocavit in ea viros qui

 legem facerent et munivit eam et fecit sibi habitationem

49 qui autem erant in arce Hierusalem prohibebantur egredi et

 ingredi in regionem et emere ac vendere et esurierunt valde et

 multi ex eis fame perierunt

50 et clamaverunt ad Simonem ut dextras acciperent et dedit

 illis et eiecit eos inde et mundavit arcem a contaminationibus

51 et intraverunt in ea tertia et vicesima secundi mensis

 anno centesimo septuagesimo primo cum laude et ramis palmarum

 et cinyris et cymbalis et nablis et hymnis et canticis quia

 contritus est inimicus magnus ex Israhel

52 et constituit ut omnibus annis agerentur dies hii cum

 laetitia

53 et munivit montem templi qui erat secus arcem et habitavit

 ibi ipse et qui cum eo erant

54 et vidit Simon Iohannem filium suum quod vir esset et

 posuit eum ducem virtutum universarum et habitavit Gazaris




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License