Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 14.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14.

1 anno centesimo septuagesimo secundo et congregavit rex

 Demetrius exercitus suos et abiit Mediam ad contrahenda sibi

 auxilia et expugnare Tryfonem

2 et audivit Arsaces rex Persidis et Mediae quia intravit

 Demetrius confines suos et misit unum de principibus suis ut

 conprehenderent eum vivum et adducerent eum ad se

3 et abiit et percussit castra Demetrii et conprehendit eum

 et duxit eum ad Arsacen et posuit eum in custodiam

4 et siluit terra Iuda omnibus diebus Simonis et quaesivit

 bona genti suae et placuit illis potestas eius et gloria eius

 omnibus diebus

5 et cum omni gloria sua accepit Ioppen in portum et fecit

 introitum in insulis maris

6 et dilatavit fines gentis suae et obtinuit regionem

7 et congregavit captivitatem multam et dominatus est Gazarae

 et Bethsurae et arci et abstulit inmunditias ex ea et non erat

 qui resisteret ei

8 et unusquisque colebat terram suam cum pace et terra dabat

 fructus suos et ligna camporum fructum suum

9 seniores in plateis sedebant omnes et de bonis terrae

 tractabant et iuvenes induebant se gloriam et stolas belli

10 civitatibus tribuebat alimonias et constituebat eas ut

 essent vasa munitionis quoadusque nominatum est nomen gloriae

 eius usque ad extremum terrae

11 fecit pacem super terram et laetatus est Israhel laetitia

 magna

12 et sedit unusquisque sub vite sua et sub ficulnea nec erat

 qui eos terreret

13 defecit inpugnans eos super terram reges contriti sunt in

 diebus illis

14 et confirmavit omnes humiles populi sui et legem

 exquisivit et abstulit omnem iniquum et malum

15 sancta glorificavit et multiplicavit vasa sanctorum

16 et auditum est Romae quia defunctus est Ionathas et usque

 in Sparta et contristati sunt valde

17 ut audierunt autem quod Simon frater eius factus esset

 summus sacerdos loco eius et ipse obtineret regionem et

 civitates in ea

18 scripserunt ad eum tabulis aereis ut renovaret amicitias

 et societatem quam fecerunt cum Iuda et Ionatha fratribus eius

19 et lectae sunt in conspectu ecclesiae in Hierusalem et hoc

 exemplum epistularum quas miserunt Spartiatae

20 Spartianorum princeps et civitatis Simoni sacerdoti magno

 et senioribus et sacerdotibus et reliquo populo Iudaeorum

 fratribus salutem

21 legati qui missi sunt ad populum nostrum nuntiaverunt

 nobis de vestra gloria et honore ac laetitia et gavisi sumus in

 introitu eorum

22 et scripsimus quae ab ipsis erant dicta in conciliis

 populi sic Numenius Antiochi et Antipater Iasonis filius legati

 Iudaeorum venerunt ad nos renovantes nobiscum amicitiam

23 et placuit populo excipere viros gloriose et ponere

 exemplum sermonum eorum in segregatis populi libris ut sit ad

 memoriam populo Spartiarum exemplum autem horum scripsimus

 Simoni magno sacerdoti

24 post haec autem misit Simon Numenium Romam habentem

 clypeum aureum magnum pondus minarum mille ad statuendam cum

 eis societatem cum audisset autem populus romanus

25 sermones istos dixerunt quam gratiarum actionem reddemus

 Simoni et filiis eius

26 restituit enim ipse fratres suos et expugnavit inimicos

 Israhel et statuerunt ei libertatem et descripserunt in tabulis

 aereis et posuerunt in titulis in montem Sion

27 octava decima die mensis elul anno centesimo septuagesimo

 secundo anno tertio sub Simone sacerdote magno in Asaramel

28 in conventu magno sacerdotum et populi et principum gentis

 et seniorum regis nota facta sunt haec quoniam frequenter facta

 sunt proelia in regione nostra

29 Simon autem Matthathiae filius ex filiis Iarib et fratres

 eius dederunt se periculo et restiterunt adversariis gentis

 suae ut starent sancta ipsorum et lex et gloria magna

 glorificaverunt gentem suam

30 et congregavit Ionathas gentem suam et factus est illis

 sacerdos magnus et adpositus est ad populum suum

31 et voluerunt inimici eorum calcare et adterere regionem

 ipsorum et extendere manus in sancta eorum

32 tunc restitit Simon et pugnavit pro gente sua et erogavit

 multas pecunias et armavit viros virtutis gentis suae et dedit

 eis stipendia

33 et munivit civitates Iudaeae et Bethsuram quae erat in

 finibus Iudaeae ubi erant arma hostium antea et posuit illic

 praesidium viros iudaeos

34 et Ioppen munivit quae erat ad mare et Gazaram quae est in

 finibus Azoti in qua hostes antea habitabant et conlocavit

 illic Iudaeos et quaecumque apta erant ad correptionem eorum

 posuit in eis

35 et vidit populus actum Simonis et gloriam quam cogitabat

 facere genti suae et posuerunt ducem suum et principem

 sacerdotum eo quod ipse fecerat haec omnia et iustitiam et

 fidem quam conservavit genti suae et exquisivit omni modo

 exaltare populum suum

36 et in diebus eius prosperatum est in manibus eius ut

 tollerentur gentes de regione ipsorum qui in civitate David

 erant in Hierusalem in arce de qua procedebant et contaminabant

 omnia quae in circuitu sanctorum sunt et inferebant plagam

 magnam castitati

37 et conlocavit in ea viros iudaeos tutamentum regionis et

 civitatis et exaltavit muros Hierusalem

38 et rex Demetrius statuit illi summum sacerdotium

39 secundum haec fecit eum amicum suum et glorificavit eum

 gloria magna

40 audivit enim quod appellati sunt Iudaei a Romanis amici et

 socii et fratres et quia susceperunt legatos Simonis gloriose

41 et quia Iudaei et sacerdotes eorum consenserunt esse eum

 ducem suum et summum sacerdotem in aeternum donec surgat

 propheta fidelis

42 et ut sit super eos dux et ut cura esset illi pro sanctis

 et ut constitueret praepositos super opera eorum et super

 regionem et super arma et super praesidia

43 et cura sit illi de sanctis et ut audiatur ab omnibus et

 ut scribantur in nomine eius omnes conscriptiones in regione et

 ut operiatur purpura et auro

44 et ne liceat ulli ex populo et ex sacerdotibus irritum

 facere aliquid horum et contradicere his quae ab eo dicuntur

 aut convocare conventum in regione sine ipso et vestiri purpura

 et uti fibula aurea

45 qui autem fecerit extra haec aut irritum fecerit aliquid

 horum reus erit

46 et conplacuit omni populo statuere Simonem et facere

 secundum verba ista

47 et suscepit Simon et placuit ut summo sacerdotio

 fungeretur et esset dux et princeps gentis Iudaeorum et

 sacerdotum et praeesset omnibus

48 et scripturam istam dixerunt ponere in tabulis aereis et

 ponere eas in peribolo sanctorum in loco celebri

49 exemplum autem eorum ponere in aerario ut habeat Simon et

 filii eius




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License