Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber I
    • 15.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15.

1 et misit rex Antiochus filius Demetrii epistulas ab insulis

 maris Simoni sacerdoti et principi gentis Iudaeorum et

 universae genti

2 et erant continentes hunc modum rex Antiochus Simoni

 sacerdoti magno et genti Iudaeorum salutem

3 quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum

 nostrorum volo autem vindicare regnum et restituere illud sicut

 erat antea electum feci multitudinem exercitus et feci naves

 bellicas

4 volo autem procedere per regiones ut ulciscar in eos qui

 corruperunt regionem nostram et qui desolaverunt civitates

 multas in regno meo

5 nunc ergo statuo tibi omnes oblationes quas remiserunt tibi

 ante me reges et quaecumque alia dona remiserunt tibi

6 et permitto tibi facere percussuram proprii nomismatis in

 regione tua

7 Hierusalem autem sanctam esse et liberam et omnia arma quae

 fabricata sunt et praesidia quae struxisti quae tenes maneant

 tibi

8 []

9 cum autem obtinuerimus regnum nostrum glorificabimus te et

 gentem tuam et templum gloria magna ita ut manifestetur gloria

 vestra in universa terra

10 anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in

 terram patrum suorum et convenerunt ad eum omnis exercitus ita

 ut pauci relicti essent cum Tryfone

11 et insecutus est eum Antiochus rex et venit Doram fugiens

 per maritimam

12 sciebat enim quod congregata sunt in eum mala et reliquit

 eum exercitus

13 et adplicuit Antiochus super Doram cum centum viginti

 milibus virorum belligeratorum et octo milibus equitum

14 et circuivit civitatem et naves a mari accesserunt et

 vexabant civitatem a terra et mari et neminem sinebant egredi

15 venit autem Numenius et qui cum eo fuerant ab urbe Roma

 habentes epistulas regibus et regionibus scriptas in quibus

 continebantur haec

16 Lucius consul Romanorum Ptolomeo regi salutem

17 legati Iudaeorum venerunt ad nos amici nostri renovantes

 pristinam amicitiam et societatem missi a Simone principe

 sacerdotum et populo Iudaeorum

18 adtulerunt autem et clypeum aureum minarum mille

19 placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus ut non

 inferant illis mala neque inpugnent eos et civitates eorum et

 regiones eorum et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus

 eos

20 visum est autem nobis accipere ab eis clypeum

21 si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad

 vos tradite eos Simoni principi sacerdotum ut vindicet in eos

 secundum legem suam

22 haec eadem scripta sunt Demetrio regi et Attalo et Arahae

 et Arsaci

23 et in omnes regiones et Samsamae et Spartanis et Delo et

 Mydo et Sicyone et Cariae et Samum et Pamphiliam et Lyciam et

 Alacarnasum et Rhodum et Faselida et Choo et Siden et Arado et

 Gortinam et Cnidum et Cyprum et Cyrenen

24 exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi

 sacerdotum

25 Antiochus autem rex adplicuit castra in Dora secundo

 admovens ei semper manus et machinas faciens et conclusit

 Tryfonem ne procederet

26 et misit ei Simon duo milia virorum electorum in auxilium

 et argentum et aurum et vasa copiosa

27 et noluit ea accipere sed inrupit omnia quae pactus est

 cum eo antea et alienavit se ab eo

28 et misit ad eum Athenovium unum de amicis suis ut

 tractaret cum ipso dicens vos tenetis Ioppen et Gazaram et

 arcem quae est in Hierusalem civitates regni mei

29 fines earum desolastis et fecistis plagam magnam super

 terram et dominati estis per loca multa in regno meo

30 nunc ergo tradite civitates quas occupastis et tributa

 locorum quibus dominati estis extra fines Iudaeae

31 sin autem date pro illis quingenta talenta argenti et

 exterminii quod exterminastis et tributorum civitatium alia

 talenta quingenta sin autem veniemus et expugnabimus vos

32 et venit Athenovius amicus regis in Hierusalem et vidit

 gloriam Simonis et claritatem in auro et argento et adparatum

 copiosum et obstipuit et rettulit ei verba regis

33 et respondit Simon et dixit ei neque alienam terram

 sumpsimus neque aliena detinemus sed hereditatem patrum

 nostrorum quae ab inimicis nostris iniuste aliquo tempore

 possessa est

34 nos vero tempus habentes vindicamus hereditatem patrum

 nostrorum

35 nam de Ioppen et Gazara quae expostulas ipsi faciebant in

 populo plagam magnam et in regione nostra horum damus talenta

 centum et non respondit illi verbum

36 reversus autem cum ira ad regem renuntiavit ei verba ista

 et gloriam Simonis et universa quae vidit et iratus est rex ira

 magna

37 Tryfon autem fugit navi in Orthosiada

38 et constituit rex Cendebeum ducem maritimum et exercitum

 equitum et peditum dedit illi

39 et mandavit illi movere castra contra faciem Iudaeae et

 mandavit ei aedificare Caedronem et obstruere portas civitatis

 et debellare populum rex autem persequebatur Tryfonem

40 et pervenit Cendebeus Iamniam et coepit inritare plebem et

 conculcare Iudaeam et captivare populum et interficere et

 aedificare Caedronem

41 et conlocavit illic equites et exercitum ut egressi

 perambularent viam Iudaeae sicut constituit ei rex




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License