Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 2.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

2.

1 invenitur autem in descriptionibus Hieremiae prophetae quod

 iussit accipere ignem eos qui transmigrabantur ut significatum

 est et ut mandavit transmigratis

2 et dedit illis legem ne obliviscerentur praecepta Domini et

 ut non exerrarent mentibus videntes simulacra aurea et argentea

 et ornamenta eorum

3 et alia huiuscemodi dicens hortabatur ne legem amoverent a

 corde suo

4 erat autem in ipsa scriptura quomodo tabernaculum et arcam

 iussit propheta divino responso ad se facto comitari secum

 usquequo exiit in montem in quo Moses ascendit et vidit Dei

 hereditatem

5 et veniens ibi Hieremias invenit locum speluncae et

 tabernaculum et arcam et altare incensi intulit illuc et ostium

 obstruxit

6 et accesserunt quidam simul qui sequebantur ut notarent sibi

 locum et non potuerunt invenire

7 ut autem cognovit Hieremias culpans illos dixit quod ignotus

 erit locus donec congreget Deus congregationem populi et

 propitius fiat

8 et tunc Dominus ostendet haec et apparebit maiestas Domini

 et nubes erit sicut et Mosi manifestabatur et sicut cum Salomon

 petiit ut locus sanctificaretur magno Deo manifestabat haec

9 et ut sapientiam habens obtulit sacrificium dedicationis et

 consummationis templi

10 sicut et Moses orabat ad Dominum et descendit ignis de

 caelo et consumpsit holocaustum

11 et dixit Moses eo quod non sit mundatum quod erat pro

 peccato et consumptum est

12 similiter et Salomon octo diebus celebravit dedicationem

13 inferebantur autem in descriptionibus et commentariis

 Neemiae haec eadem et ut construens bibliothecam congregavit de

 regibus libros et prophetarum et David et epistulas regum et de

 donariis

14 similiter autem et Iudas ea quae didicerat per bellum quod

 nobis acciderat congregavit omnia et sunt apud nos

15 si ergo desiderastis haec mittite qui perferant vobis

16 acturi itaque purificationem scripsimus vobis bene igitur

 facietis si egeritis hos dies

17 Deus autem qui liberavit populum suum et reddidit

 hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et

 sanctificationem

18 sicut promisit in lege speramus quod cito nostri

 miserebitur et congregabit de sub caelo in locum sanctum

19 eripuit enim nos de magnis periculis et locum purgavit

20 de Iuda vero Macchabeo et fratribus eius et de templi magni

 purificatione et de arae dedicatione

21 sed et de proeliis quae pertinent ad Antiochum Nobilem et

 filium eius Eupatorem

22 et de inluminationibus quae de caelo factae sunt ad eos qui

 pro Iudaeis fortiter fecerunt ita ut universam regionem cum

 pauci essent vindicarent et barbaram multitudinem fugarent

23 et famosissimum in toto orbe templum recuperarent et

 civitatem liberarent ut leges quae abolendae erant

 restituerentur Domino cum omni tranquillitate propitio facto

 illis

24 itemque ab Iasone Cyreneo quinque libris conprehensa

 temptavimus nos uno volumine breviare

25 considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem

 volentibus adgredi narrationes historiarum propter multitudinem

 rerum

26 curavimus volentibus quidem legere ut esset animi

 oblectatio studiosis vero ut facile possint memoriae commendare

 omnibus autem legentibus utilitas conferatur

27 et nobis quidem ipsis qui opus hoc breviandi causa

 suscepimus non facilem laborem immo vero negotium plenum

 vigiliarum et sudoris adsumpsimus

28 sicut hii qui praeparant convivium et quaerunt aliorum

 voluntati parere propter multorum gratiam libenter laborem

 sustinemus

29 veritatem quidem de singulis auctori concedentes ipsi autem

 secundum datam formam brevitati studentes

30 sicut enim novae domus architecto de universa structura

 curandum est ei vero qui pingere conatur quae apta sunt ad

 ornatum exquirenda sunt ita aestimandum est et in nobis

31 etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et

 curiosius partes singulas quasque disquaerere historiae

 congruit auctori

32 brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum

 vitare brevitati concedendum est

33 hinc igitur narrationem incipiemus de praefatione tantum

 dixisse sufficiat stultum etenim est ante historiam effluere in

 ipsa autem historia succingi




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License