Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

4.

1 Simon autem praedictus pecuniarum et patriae delator male

 loquebatur de Onia tamquam ipse Heliodorum instigasset ad haec

 et ipse fuisset incentor malorum

2 provisoremque civitatis ac defensorem gentis suae et

 aemulatorem legis Dei audebat insidiatorem regni dicere

3 sed cum inimicitiae in tantum procederent ut etiam per

 quosdam Simonis necessarios homicidia fierent

4 considerans Onias periculum contentionis et Apollonium

 insanire utpote ducem Coelesyriae et Foenicis ad augendam

 malitiam Simonis ad regem se contulit

5 non ut civium accusator sed communem utilitatem apud semet

 ipsum universae multitudinis considerans

6 videbat enim sine regali providentia inpossibile esse pacem

 rebus dari nec Simonem posse cessare ab stultitia sua

7 sed post Seleuci vitae excessum cum suscepisset regnum

 Antiochus qui Nobilis appellabatur ambiebat Iason frater Oniae

 summum sacerdotium

8 adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et

 trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta

9 super haec promittebat et alia centum quinquaginta si

 potestati eius concederetur gymnasium et ephoebian sibi

 constituere et eos qui in Hierosolymis erant Antiochenos

 scribere

10 quod cum rex agnovisset et obtinuisset principatum statim

 ad gentilem ritum contribules suos transferre coepit

11 et amotis his quae humanitatis causa Iudaeis a regibus

 fuerant constituta per Iohannem patrem Eupolemi qui apud

 Romanos de amicitia et societate functus est legationem

 legitimam civium iura destituens prava instituta sancibat

12 etenim ausus est sub ipsa arce gymnasium constituere et

 optimos quosque ephoeborum in lupanaribus ponere

13 erat autem hoc non initium sed incrementum quoddam et

 profectus gentilis et alienigenae conversationis propter impii

 et non sacerdotis Iasonis nefarium et inauditum scelus

14 ita ut sacerdotes iam non circa altaris officia dediti

 essent sed contempto templo et sacrificiis neglectis

 festinarent participes fieri palestrae et praebitionis eius

 iniustae et in exercitiis disci

15 et patrios quidem honores nihil habentes graecas glorias

 optimas arbitrabantur

16 quarum gratia periculosa eos contentio habebat et eorum

 instituta aemulabantur ac per omnia his consimiles esse

 cupiebant quos hostes et peremptores habuerant

17 in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec

 sequens tempus declaravit

18 cum autem quinquennalis agon Tyro celebraretur et rex

 praesens esset

19 misit Iason facinorosus ab Hierosolymis viros peccatores

 portantes argenti didragmas trecentas in sacrificiis Herculis

 quas postulaverunt hii qui adportaverant ne in sacrificiis

 erogarentur quia non oporteret sed in alios sumptus eas

 deputari

20 sed haec oblata sunt quidem ab eo qui miserat in

 sacrificium Herculis propter praesentes autem datae sunt in

 fabricam navium triremis

21 misso autem in Aegypto Apollonio Mnesthei filio propter

 primatus Filometoris regis cum cognovisset Antiochus alienum se

 a negotiis regni effectum propriis utilitatibus consulens

 profectus inde venit Ioppen et inde Hierosolymam

22 et magnifice ab Iasone et civitate susceptus cum facularum

 luminibus et laudibus ingressus est et inde Foenicen exercitum

 convertit

23 et post triennii tempus misit Iason Menelaum supradicti

 Simonis fratrem portantem pecunias regi et de negotiis

 necessariis responsa perlaturum

24 at ille commendatus regi cum magnificasset faciem

 potestatis eius in semet ipsum retorsit summum sacerdotium

 superponens Iasonem talenta argenti trecenta

25 acceptisque a rege mandatis venit nihil quidem dignum

 habens sacerdotio animos vero crudelis tyranni et ferae beluae

 iram gerens

26 et Iason quidem qui proprium fratrem captivaverat ipse

 deceptus profugus in ammaniten expulsus est regionem

27 Menelaus autem principatum quidem obtinuit de pecuniis vero

 regi promissis nihil agebat cum exactionem faceret Sostratus

 qui arce erat praepositus

28 nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat quam ob causam

 utrique ad regem vocati

29 Menelaus motus est sacerdotio succedente Lysimacho fratre

 suo Sostratus autem praelatus est Cypris

30 et cum haec agerentur contigit Tarsenses et Mallotas

 seditionem movere eo quod Antiochidi concubinae regis dono

 essent dati

31 festinanter itaque rex venit sedare illos relicto suffecto

 uno ex comitibus suis Andronico

32 ratus autem Menelaus accepisse se tempus oportunum aurea

 quaedam vasa templo furatus donavit Andronico et alia

 vendiderat Tyro et per vicinas civitates

33 quod cum certissime cognovisset Onias arguebat eum ipse in

 loco tuto se continens Antiochiae secus Dafnen

34 unde Menelaus accedens ad Andronicum rogabat ut Onian

 interficeret qui cum venisset ad Onian et datis dextris cum

 iureiurando quamvis esset ei suspectus suasisset asylo

 procedere statim eum peremit non veritus iustitiam

35 ob quam causam non solum Iudaei sed et aliae quoque

 nationes indignabantur et moleste ferebant de nece tanti viri

 iniusta

36 sed regressum regem de Ciliciae locis adierunt Iudaei apud

 Antiochiam simul et Graeci conquerentes de iniqua nece Oniae

37 contristatus itaque ad animam Antiochus et flexus ad

 misericordiam lacrimas fudit recordatus defuncti sobrietatem et

 modestiam

38 accensusque animis Andronicum purpura exutum circumduci per

 totam civitatem iubet et eodem loco quo in Onian impietatem

 commiserat sacrilegum vita privari Domino illi dignam poenam

 tribuente

39 multis autem sacrilegiis in templo a Lysimacho commissis

 Menelai consilio et divulgata fama congregata est multitudo

 adversus Lysimachum multo iam auro exportato

40 turbis autem insurgentibus et animis ira repletis

 Lysimachus armatis fere tribus milibus iniquis manibus uti

 coepit duce quodam Tyranno aetate pariter et dementia provecto

41 sed ut intellexerunt conatum Lysimachi alii lapides alii

 fustes validos arripere quidam vero cinerem in Lysimachum

 iacere

42 et multi quidem vulnerati quidam autem et prostrati omnes

 vero in fugam versi sunt ipsum etiam sacrilegum secus aerarium

 interfecerunt

43 de his ergo coepit iudicium adversus Menelaum agitari

44 et cum venisset rex Tyrum ad ipsum negotium detulerunt

 missi viri tres a senioribus

45 et cum superaretur Menelaus promisit Ptolomeo multas

 pecunias ad suadendum regi

46 itaque Ptolomeus in quodam atrio positum quasi refrigerandi

 gratia regem adiit et a sententia deduxit

47 et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus

 absolvit miseros autem qui etiam si apud Scytas causam

 dixissent innocentes iudicarentur morte damnavit

48 cito ergo iniustam poenam dederunt qui pro civitate et

 populo et sacris vasis causam prosecuti sunt

49 quam ob rem Tyri quoque indignati erga sepulturam eorum

 liberalissimi extiterunt

50 Menelaus autem propter eorum qui in potentia erant

 avaritiam permanebat in potestate crescens in malitia et ad

 insidias civium




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License