Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 5.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5.

1 eodem tempore Antiochus secundam profectionem paravit in

 Aegyptum

2 contigit autem per universam Hierosolymorum civitatem videri

 diebus quadraginta per aera equites discurrentes auratas stolas

 habentes et hastis quasi cohortes armatas

3 et cursus equorum per ordines digestos et congressiones

 fieri comminus et scutorum motus et galeatorum multitudinem

 gladiis destrictis et telorum iactus et aureorum armorum

 splendorem omnisque generis loricarum

4 quapropter omnes rogabant in bonum monstra converti

5 sed cum falsus rumor exisset tamquam vita excessisset

 Antiochus adsumptis Iason non minus mille viris repente

 adgressus est civitatem et civibus ad murum convolantibus ad

 ultimum adprehensa civitate Menelaus fugit in arcem

6 Iason vero non parcebat in caede civibus suis nec cogitabat

 prosperitatem adversus cognatos malum esse maximum arbitrans

 hostium et non civium se tropea capturum

7 et principatum quidem non obtinuit finem vero insidiarum

 suarum confusione cepit et profugus iterum abiit in Ammaniten

8 ad ultimum in exitum sui conclusus ab Areta Arabum tyrannum

 fugiens de civitate in civitatem omnibus odiosus ut refuga

 legum et execrabilis ut patriae et civium hostis in Aegyptum

 extrusus est

9 et qui multos de patria expulerat peregre periit Lacedemonas

 profectus quasi pro cognatione ibi refugium habiturus

10 et qui insepultos abiecerat multos ipse et inlamentatus et

 insepultus abicitur sepultura neque peregrina usus neque patrio

 sepulchro participans

11 his ita gestis suspicatus est rex societatem deserturos

 Iudaeos et ob hoc profectus ex Aegypto efferatis animis

 civitatem quidem armis cepit

12 iussit autem militibus interficere nec parcere

 occursantibus et per domos ascendentes trucidare

13 fiebant ergo caedes iuvenum ac seniorum mulierum et natorum

 exterminia virginumque et parvulorum neces

14 erant autem toto triduo octoginta milia interfecti

 quadraginta milia vincti

15 sed nec ista sufficiunt ausus est intrare templum universa

 terra sanctius Menelao ductore qui legum et patriae fuit

 proditor

16 et scelestis manibus sumens sancta vasa quae ab aliis

 regibus et civitatibus erant posita ad ornatum loci et gloriam

 contrectabat indigne et contaminabat

17 ita alienatus mente Antiochus non considerabat quod propter

 peccata habitantium civitatem modicum Dominus fuerat iratus

 propter quod et accidit circa locum despectio

18 alioquin nisi contigisset eos multis peccatis esse

 involutos sicut Heliodorus qui missus est a Seleuco rege ad

 expoliandum aerarium etiam hic statim adveniens flagellatus et

 repulsus utique fuisset ab audacia

19 verum non propter locum gentem sed propter gentem locum

 Dominus elegit

20 ideoque et ipse locus particeps factus est populi malorum

 postea autem fiet socius et bonorum et qui derelictus in ira

 Dei omnipotentis iterum in magni Domini reconciliatione cum

 summa gloria exaltabitur

21 igitur Antiochus mille et octingentis ablatis de templo

 talentis velociter Antiochiam regressus est existimans se prae

 superbia terram ad navigandum pelagus vero ad iter agendum

 deducturum propter mentis elationem

22 reliquit autem et praepositos ad adfligendam gentem

 Hierosolymis quidem Philippum genere Frigem moribus crudeliorem

 eo ipso a quo constitutus est

23 in Garizin autem Andronicum et Menelaum qui gravius quam

 ceteri inminebant civibus

24 cumque adpositus esset contra Iudaeos misit odiosum

 principem Apollonium cum exercitu viginti et duobus milibus

 praecipiens ei omnes perfectae aetatis interficere mulieres ac

 iuvenes vendere

25 qui cum venisset Hierosolymam pacem simulans quievit usque

 ad sanctum diem sabbati et tunc feriatis Iudaeis arma capere

 suis praecepit

26 omnesque qui ad spectaculum processerant trucidavit et

 civitatem cum armatis discurrens ingentem multitudinem peremit

27 Iudas autem Macchabeus qui decimus fuerat secesserat in

 desertum locum ibique inter feras vitam in montibus cum suis

 agebat et faeni cibo vescentes demorabantur ne participes

 essent coinquinationis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License