Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 6.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

6.

1 sed non post multum temporis misit rex senem quendam

 antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a

 patriis et Dei legibus

2 contaminare etiam quod in Hierosolymis erat templum et

 cognominare Iovis Olympii et in Garizin prout erant hii qui

 locum inhabitabant Iovis Hospitalis

3 pessima autem universis et gravis malorum erat incursio

4 nam templum luxuria et comesationibus erat plenum et

 scortantium cum meretricibus sacratisque aedibus mulieres se

 ultro ingerebant intro ferentes ea quae non licebat

5 altare etiam plenum erat inlicitis quae legibus

 prohibebantur

6 neque autem sabbata custodiebantur neque dies sollemnes

 patrii servabantur nec simpliciter se quisquam Iudaeum esse

 confitebatur

7 ducebantur autem cum amara necessitate in die natalis regis

 ad sacrificia et cum Liberi sacra celebrarentur cogebantur

 hedera coronati Libero circumire

8 decretum autem exiit in proximas gentilium civitates

 suggerentibus Ptolomeis ut pari modo et ipsi adversus Iudaeos

 agerent ut sacrificarent

9 eos autem qui nollent transire ad instituta gentilium

 interficerent erat ergo videre miseriam

10 duae enim mulieres delatae sunt natos suos circumcidisse

 quas infantibus ad ubera suspensis cum publice per civitatem

 circumduxissent per muros praecipitaverunt

11 alii vero ad proximas coeuntes speluncas et latenter

 sabbati diem celebrantes cum indicati essent Philippo flammis

 succensi sunt eo quod verebantur propter religionem et

 observantiam manu sibimet auxilium ferre

12 obsecro autem eos qui hunc librum lecturi sunt ne

 abhorrescant propter adversos casus sed reputent ea quae

 acciderunt non ad interitum sed ad correptionem generis esse

 nostri

13 etenim multo tempore non sinere peccatoribus ex sententia

 agere sed statim ultiones adhibere magni beneficii est indicium

14 non enim sicut in aliis nationibus Dominus patienter

 expectat ut eas cum iudicii dies venerit in plenitudine

 peccatorum puniat

15 ita et in nobis statuit ut peccatis nostris in finem

 devolutis ita demum in nos vindicet

16 propter quod numquam quidem a nobis misericordiam suam

 amovet corripiens vero in adversis populum suum non derelinquit

17 sed haec nobis ad commonitionem legentium dicta sint paucis

 iam autem veniendum est ad narrationem

18 igitur Eleazarus de primoribus scribarum vir aetate

 provectus et vultu decorus aperto ore hians conpellebatur

 carnem porcinam manducare

19 at ille gloriosam mortem magis quam odibilem vitam

 amplectens voluntarie praeibat ad supplicium

20 intuens autem quemadmodum oportet accedere patienter

 sustinens destinavit non admittere inlicita propter vitae

 amorem

21 hii autem qui adstabant iniqua miseratione commoti propter

 antiquam viri amicitiam tollentes eum secreto rogabant adferri

 carnes quibus vesci ei licebat et simularetur manducasse sicut

 rex imperaverat de sacrificii carnibus

22 ut hoc facto a morte liberaretur et propter veterem

 amicitiam hanc in eo facerent humanitatem

23 at ille cogitationem cepit aetatis ac senectutis suae

 eminentiam dignam et ingenuitatem nobilitatis canitiem atque a

 puero optimae conversationis et secundum sanctae et a Deo

 conditae legis constituta respondit cito dicens praemitti se

 velle in infernum

24 non enim aetatem nostram dignum est inquit fingere ut multi

 adulescentium arbitrati Eleazarum nonaginta annorum transisse

 ad vitam alienigenarum

25 et ipsi propter meam simulationem et propter modicum

 corruptibilis vitae tempus decipiantur et per hoc maculam atque

 execrationem meae senectuti conquiram

26 nam et si in praesenti tempore suppliciis hominum eripiar

 sed manus Omnipotentis neque vivens neque defunctus effugiam

27 quam ob rem fortiter vitam excedendo senectute quidem

 dignus apparebo

28 adulescentibus autem exemplum forte relinquam si prompto

 animo ac fortiter pro gravissimis et sanctissimis legibus

 honesta morte perfungar his dictis confestim ad supplicium

 trahebatur

29 hii autem qui eum ducebant et paulo ante fuerant mitiores

 in iram versi sunt propter sermones ab eo dictos quos illi per

 arrogantiam prolatos arbitrabantur

30 sed cum plagis perimeretur ingemuit et dixit Domine qui

 habes sanctam scientiam manifeste scis tu quia cum a morte

 possim liberari duros corporis sustineo dolores secundum animam

 vero propter timorem tuum libenter haec patior

31 et iste quidem hoc modo vita decessit non solum iuvenibus

 sed et universae genti memoriam mortis suae ad exemplum

 virtutis et fortitudinis derelinquens




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License