Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 7.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

1 contigit autem et septem fratres cum matre adprehensos

 conpelli a rege contra fas ad carnes porcinas flagris et

 taureis cruciatos

2 unus autem ex illis qui erat primus sic ait quid quaeris et

 quid vis discere a nobis parati sumus mori magis quam patrias

 Dei leges praevaricari

3 iratus itaque rex iussit sartagines et ollas aeneas succendi

 quibus statim succensis

4 iussit ei qui prior fuerat locutus amputari linguam et cute

 capitis abstracta summas quoque manus ei et pedes praecidi

 ceteris eius fratribus et matre inspicientibus

5 et cum iam per omnia inutilis factus esset iussit ignem

 admoveri et adhuc spirantem torreri in sartaginem in qua cum

 diu cruciaretur ceteri una cum matre invicem se hortabantur

 mori fortiter

6 dicentes Dominus Deus aspiciat veritatem et consolabitur in

 nobis quemadmodum protestationem cantici declaravit Moses et in

 servis suis consolabitur

7 mortuo itaque primo illo hoc modo sequentem deducebant ad

 inludendum et cute capitis eius cum capillis detracta

 interrogabant si manducaret priusquam toto corpore per membra

 singula puniretur

8 at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod

 et iste sequenti loco primi tormenta suscepit

9 et in ultimo spiritu constitutus ait tu quidem scelestissime

 in praesenti vita nos perdis sed rex mundi defunctos nos pro

 suis legibus in aeternae vitae resurrectione suscitabit

10 post hunc tertius inludebatur et linguam postulatus cito

 protulit et manus constanter extendit

11 et cum fiducia ait e caelo ista possideo sed propter Dei

 leges nunc haec ipsa despicio quoniam ab ipso me ea recepturum

 spero

12 ita ut rex et qui cum ipso erant mirarentur adulescentis

 animum quod tamquam nihili duceret cruciatus

13 et hoc ita defuncto quartum similiter vexabant torquentes

14 et cum iam esset ad mortem sic ait potius est ab hominibus

 morti datos spem expectare a Deo iterum ab ipso resuscitandos

 tibi enim resurrectio ad vitam non erit

15 et cum admovissent quintum vexabant eum at ille respiciens

 in eum

16 dixit potestatem inter homines habens cum sis corruptibilis

 facis quod vis noli autem putare genus nostrum a Deo esse

 derelictum

17 patienter sustine et videbis magna potestas ipsius qualiter

 te et semen tuum torquebit

18 post hunc ducebant et sextum et is mori incipiens sic ait

 noli frustra errare nos enim propter nosmet ipsos haec patimur

 peccantes in Deum nostrum et digna admiratione facta sunt in

 nobis

19 tu autem ne existimes tibi inpune futurum quod contra Deum

 pugnare temptaveris

20 supra modum autem mater mirabilis et bonorum memoria digna

 quae pereuntes septem filios sub unius diei tempore conspiciens

 bono animo ferebat propter spem quam in Deum habebat

21 singulos illorum hortabatur patria voce fortiter repleta

 sapientia et femineae cogitationi masculinum animum inserens

22 dixit ad eos nescio qualiter in utero meo apparuistis neque

 enim ego spiritum et animam donavi vobis et vitam et singulorum

 membra non ego ipsa conpegi

23 sed enim mundi creator qui formavit hominis nativitatem

 quique omnium invenit originem et spiritum vobis iterum cum

 misericordia reddet et vitam sicut nunc vosmet ipsos despicitis

 propter leges eius

24 Antiochus autem contemni se arbitratus simul et

 exprobrantis voce despecta cum adhuc adulescentior superesset

 non solum verbis hortabatur sed et iuramento adfirmabat divitem

 se et beatum facturum et translatum a patriis legibus amicum

 habiturum et res necessarias praebiturum

25 sed ad ista cum adulescens nequaquam inclinaretur vocavit

 rex matrem et suadebat ut adulescenti fieret in salutem

26 cum autem multis eam verbis esset hortatus promisit

 suasuram se filio suo

27 itaque inclinata ad illum inridens crudelem tyrannum ait

 patria voce fili mi miserere mei quae te in utero decem menses

 portavi et lac triennio dedi et alui et in aetatem istam

 perduxi

28 peto nate aspicias in caelum et terram et ad omnia quae in

 eis sunt et intellegas quia ex nihilo fecit illa Deus et

 hominum genus

29 ita fit ut non timeas carnificem istum sed dignus fratribus

 tuis effectus suscipe mortem ut in illa miseratione cum

 fratribus tuis te recipiam

30 cum haec illa adhuc diceret ait adulescens quem sustinetis

 non oboedio praecepto regis sed praecepto legis quae data est

 nobis per Mosen

31 tu vero qui inventor omnis malitiae factus es in Hebraeos

 non effugies manum Dei

32 nos enim pro peccatis nostris haec patimur

33 et si nobis propter increpationem et correptionem Dominus

 noster modicum iratus est sed iterum reconciliabitur servis

 suis

34 tu autem o sceleste et omnium hominum flagitiosissime noli

 frustra extolli vanis spebus in servos eius inflammatus

35 nondum enim omnipotentis Dei et omnia inspicientis iudicium

 effugisti

36 nam fratres mei modico nunc dolore sustentato sub

 testamento aeternae vitae effecti sunt tu vero iudicio Dei

 iustas superbiae poenas solves

37 ego autem sicut fratres mei animam et corpus meum trado pro

 patriis legibus invocans Deum maturius genti nostrae propitium

 fieri teque cum tormentis et verberibus confiteri quod ipse est

 Deus solus

38 in me vero et in fratribus meis desinet Omnipotentis ira

 quae super omne genus nostrum iuste superducta est

39 tunc rex accensus ira in hunc super omnes crudelius

 desaeviit indigne ferens derisum se

40 et hic itaque mundus obiit per omnia in Domino confidens

41 novissime autem et mater consummata est

42 igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis

 dictum




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License