Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

1 Iudas vero Macchabeus et qui cum illo erant introibant

 latenter in castella et convocantes cognatos et eos qui

 permanserant in iudaismo adsumentes eduxerunt ad sex milia

 viros

2 et invocabant Dominum ut respiceret in populum qui ab

 omnibus calcabatur misereretur templo quod contaminabatur ab

 impiis

3 misereretur etiam exterminio civitatis quae esset ilico

 conplananda et vocem sanguinis ad se clamantis audiret

4 memoraretur quoque iniquissimas mortes innocentium

 parvulorum et blasphemias nomini suo inlatas et indignaretur

 super his

5 at Macchabeus congregata multitudine intolerabilis gentibus

 efficiebatur ira enim Domini in misericordiam conversa est

6 et superveniens castellis et civitatibus inprovisus

 succendebat eas et oportuna loca occupans non paucas hostium

 strages dabat

7 maxime autem noctibus ad huiuscemodi excursus ferebatur et

 fama virtutis eius ubique diffundebatur

8 videns autem Philippus paulatim virum ad profectum venire ac

 frequentius res ei prospere cedere ad Ptolomeum ducem

 Coelesyriae et Foenicis scripsit ut auxilium ferret regis

 negotiis

9 at ille velociter misit Nicanorem Patrocli de primoribus

 amicum datis ei permixtis gentibus armatis non minus viginti

 milibus ut universum Iudaeorum genus deleret adiuncto ei Gorgia

 viro militari

10 constituit autem Nicanor regi ut tributum Romanis quod erat

 dandum duo milia talentum de captivitate Iudaeorum suppleret

11 statimque ad maritimas misit civitates convocans ad

 coemptionem iudaeorum mancipiorum promittens se nonaginta

 mancipia talento distracturum non respiciens ad vindictam quae

 eum ab Omnipotente esset consecutura

12 Iudas autem ubi conperit indicavit his qui secum erant

 Iudaeis Nicanoris adventum

13 ex quibus quidam formidantes et non credentes Dei iustitiae

 in fugam vertebantur

14 alii vero si quid eis supererat vendebant simulque Dominum

 deprecabantur ut eriperet eos ab impio Nicanore qui eos

 priusquam in comminus veniret vendiderat

15 si non propter eos propter testamentum quod erat ad patres

 eorum et propter invocationem sancti et magnifici nominis eius

 super ipsos

16 convocatis autem Macchabeus septem milibus qui cum ipso

 erant rogabat ne hostibus reconciliarentur neque metuerent

 inique venientium adversum se hostium multitudinem sed fortiter

 contenderent

17 ante oculos habentes contumeliam quae in locum sanctum ab

 his iniuste esset inlata itemque et ludibria habitae civitatis

 iniuriam adhuc etiam veterum instituta convulsa

18 nam illi quidem armis confidunt ait simul et audacia nos

 autem in omnipotente Domino qui potest venientes adversus nos

 et universum mundum uno nutu delere confidimus

19 admonuit autem eos et de auxiliis Dei quae facta sunt erga

 parentes et sub Sennacherim centum octoginta quinque milia ut

 perierunt

20 et de proelio quod eis adversus Galatas fuit in Babylonia

 ut omnes ubi ad rem ventum est Macedonibus sociis haesitantibus

 ipsi sex milia soli peremerunt centum viginti milia propter

 auxilium illis datum e caelo et beneficia pro his plurima

 consecuti sunt

21 his verbis constantes effecti sunt et pro legibus et patria

 mori parati

22 constituit itaque fratres suos duces utrique ordini Simonem

 et Iosepphum et Ionathan subiectis unicuique millenis et

 quingentenis

23 ad hoc etiam ab Ezra lecto illis sancto libro et dato signo

 adiutorio Dei in prima acie ipse dux commisit cum Nicanore

24 et facto sibi adiutore Omnipotente interfecerunt super

 novem milia hominum maiorem autem partem exercitus Nicanoris

 vulneribus debilem factam fugere conpulerunt

25 pecuniis vero eorum qui ad emptionem ipsorum venerant

 sublatis ipsos usquequaque persecuti sunt

26 sed reverterunt hora conclusi nam erat ante sabbatum quam

 ob causam non perseveraverunt insequentes

27 arma autem ipsorum et spolia congregantes sabbatum agebant

 benedicentes Dominum qui liberavit eos in isto die

 misericordiae initium stillans in eos

28 post sabbatum vero debilibus et orfanis et viduis

 diviserunt spolia et residua ipsi cum suis habuere

29 his ita gestis et communiter ab omnibus facta obsecratione

 misericordem Dominum postulabant ut in finem servis suis

 reconciliaretur

30 et ex his qui cum Timotheo et Bacchide erant contra se

 contendentes super viginti milia interfecerunt et munitiones

 excelsas obtinuerunt et plures praedas diviserunt aequam

 portionem debilibus pupillis et viduis sed et senioribus

 facientes

31 et cum arma eorum collegissent diligenter omnia

 conposuerunt in locis oportunis residua vero spolia

 Hierosolymam detulerunt

32 et phylarchen qui cum Timotheo erat interfecerunt virum

 scelestum qui in multis Iudaeos adflixerat

33 et cum epicinia agerent in Hierosolymis eos qui sacras

 ianuas incenderant id est Callistenen cum in quodam domicilio

 refugisset incenderunt digna ei mercede pro impietatibus suis

 reddita

34 facinorosissimus autem Nicanor qui mille negotiantes ad

 Iudaeorum venditionem adduxerat

35 humiliatus auxilio Domini ab his quos nullos existimaverat

 deposita veste gloriae per mediterranea fugiens solus venit

 Antiochiam summam infelicitatem de interitu sui exercitus

 consecutus

36 et qui promiserat Romanis se tributum restituere de

 captivitate Hierosolymorum praedicabat nunc protectorem Deum

 habere Iudaeos et ob ipsum invulnerabiles esse eo quod

 sequerentur leges ab ipso constitutas




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License