Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Machabaeorum liber II
    • 11.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

11.

1 sed parvo post tempore Lysias procurator regis et

 propinquus ac negotiorum praepositus graviter ferens de his

 quae acciderant

2 congregatis octoginta milibus et equitatu universo veniebat

 adversus Iudaeos existimans se civitatem quidem captam gentibus

 habitaculum facturum

3 templum vero in pecuniae quaestu sicut cetera delubra

 gentium habiturum et per singulos annos venale sacerdotium

4 nusquam recogitans Dei potestatem sed mente effrenatus in

 multitudine peditum et in milibus equitum et in octoginta

 elefantis confidebat

5 ingressus autem Iudaeam et adpropians Bethsurae quod erat

 in angusto loco ab Hierosolyma intervallo quinque stadiorum

 illud praesidium expugnabat

6 ut autem Macchabeus et qui cum eo erant cognoverunt

 expugnari praesidia cum fletu et lacrimis rogabant Dominum et

 omnis turba simul ut bonum angelum mitteret ad salutem Israhel

7 et ipse primus Macchabeus sumptis armis ceteros adhortatus

 est simul secum periculum subire et ferre auxilium fratribus

 suis

8 cumque pariter prompto animo procederent Hierosolymis

 apparuit praecedens eos eques in veste candida armis aureis

 hastam vibrans

9 tum simul omnes benedixerunt misericordem Dominum et

 convaluerunt animis non solum homines sed et bestias

 ferocissimas et muros ferreos parati penetrare

10 ibant igitur prompti de caelo habentes adiutorem et

 miserantem eos Dominum

11 leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex

 eis undecim milia peditum et equites mille sescentos

12 universos autem in fugam verterunt plures vero ex eis

 vulnerati nudi evaserunt sed et ipse Lysias turpiter fugiens

 evasit

13 et quia non insensatus erat secum ipse reputans factam

 erga se diminutionem et intellegens invictos esse Hebraeos Dei

 auxilio nitentes misit ad eos

14 promisitque consensurum se omnibus quae iusta sunt et

 regem conpulsurum amicum fieri

15 annuit autem Macchabeus precibus Lysiae in omnibus

 utilitati consulens et quaecumque Macchabeus scripsit Lysiae de

 Iudaeis ea rex concessit

16 nam erant scriptae Iudaeis epistulae a Lysia quidem hunc

 modum continentes Lysias populo Iudaeorum salutem

17 Iohannes et Abessalom qui missi sunt a vobis tradentes

 scripta postulabant ut ea quae per illos significabantur

 implerem

18 quaecumque igitur regi potuerunt perferri exposui et quae

 res permittebat concessit

19 si igitur in negotiis fidem conservaveritis etiam deinceps

 honorum vobis causa esse temptabo

20 de ceteris autem per singula verbo mandavi et istis et his

 qui a me missi sunt conloqui vobiscum

21 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo dioscori

 die mensis vicesima et quarta

22 regis autem epistula ista continebat rex Antiochus Lysiae

 fratri salutem

23 patre nostro inter deos translato nos volentes eos qui

 sunt in regno nostro sine tumultu agere et rebus suis adhibere

 diligentiam

24 audivimus Iudaeos non consensisse patri ut transferrentur

 ad ritum Graecorum sed tenere velle suum institutum ac

 propterea postulare concedi sibi legitima sua

25 volentes igitur hanc quoque gentem quietam esse statuentes

 iudicavimus templum restitui illis ut agerent secundum maiorum

 suorum consuetudinem

26 bene igitur feceris si miseris ad eos et dextram dederis

 ut cognita nostra voluntate bono animo sint et utilitatibus

 propriis deserviant

27 ad Iudaeos autem regis epistula talis erat rex Antiochus

 senatui Iudaeorum et ceteris Iudaeis salutem

28 si valetis sic estis ut volumus sed et ipsi bene valemus

29 adiit nos Menelaus dicens velle vos descendere ad vestros

 qui sunt apud nos

30 his igitur qui commeant usque ad diem tricesimum mensis

 xandici damus dextras securitatis

31 ut Iudaei utantur cibis et legibus suis sicut et prius et

 nemo eorum ullo modo molestiam patiatur de his quae per

 ignorantiam gesta sunt

32 misi autem et Menelaum qui vos adloquatur

33 valete anno centesimo quadragesimo octavo xandici mensis

 quintadecima

34 miserunt autem etiam Romani epistulam ita se habentem

 Quintus Memmius et Titus Manilius legati Romanorum populo

 Iudaeorum salutem

35 de his quae Lysias cognatus regis concessit vobis et nos

 concessimus

36 de quibus autem iudicavit referendum confestim aliquem

 mittite diligentius inter vos conferentes ut decernamus sicut

 congruit vobis nos enim Antiochiam accedimus

37 ideoque festinate scribere ut nos quoque sciamus cuius

 estis voluntatis

38 bene valete anno centesimo quadragesimo octavo

 quintadecima die mensis xandici




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License