Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Zacharias
    • 4.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

   

4.

1 et reversus est angelus qui loquebatur in me et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo

2 et dixit ad me quid tu vides et dixi vidi et ecce candelabrum aureum totum et lampas eius super caput ipsius et septem lucernae eius super illud septem et septem infusoria lucernis quae erant super caput illius

3 et duae olivae super illud una a dextris lampadis et una a sinistris eius

4 et respondi et aio ad angelum qui loquebatur in me dicens quid sunt haec domine mi

5 et respondit angelus qui loquebatur in me et dixit ad me numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine mi

6 et respondit et ait ad me dicens hoc est verbum Domini ad Zorobabel dicens non in exercitu nec in robore sed in spiritu meo dicit Dominus exercituum

7 quis tu mons magne coram Zorobabel in planum et educet lapidem primarium et exaequabit gratiam gratiae eius

8 et factum est verbum Domini ad me dicens

9 manus Zorobabel fundaverunt domum istam et manus eius perficient eam et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos

10 quis enim despexit dies parvos et laetabuntur et videbunt lapidem stagneum in manu Zorobabel septem isti oculi Domini qui discurrunt in universa terra

11 et respondi et dixi ad eum quid sunt duae olivae istae ad dextram candelabri et ad sinistram eius

12 et respondi secundo et dixi ad eum quid sunt duae spicae olivarum quae sunt iuxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro

13 et ait ad me dicens numquid nescis quid sunt haec et dixi non domine

14 et dixit isti duo filii olei qui adsistunt Dominatori universae terrae




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License