Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 7.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

7.

1 sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere

 terreno illius qui prior finctus est et in ventre matris

 figuratus sum caro

2 decem mensuum tempore coagulatus in sanguine ex semine

 hominis et delectamento somni conveniente

3 et ego natus accepi communem aerem et in similiter factam

 decidi terram primam vocem similem omnibus emisi plorans

4 in involumentis nutritus sum et curis magnis

5 nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium

6 unus ergo introitus est omnibus ad vitam et similis exitus

7 propter hoc optavi et datus est mihi sensus et invocavi et

 venit in me spiritus sapientiae

8 et praeposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse

 duxi in conparatione illius

9 nec conparavi illi lapidem pretiosum quoniam omne aurum in

 conparatione illius harena est exigua et tamquam lutum

 aestimabitur argentum in conspectu illius

10 super salutem et speciem dilexi illam et proposui pro luce

 habere illam quoniam inextinguibile est lumen illius

11 venerunt autem mihi omnia bona pariter cum illa et

 innumerabilis honestas per manus illius

12 et laetatus sum in omnibus quoniam antecedebat ista

 sapientia et ignorabam quoniam horum omnium mater est

13 quam sine fictione didici et sine invidia communico et

 honestatem illius non abscondo

14 infinitus enim thesaurus est hominibus quod qui usi sunt

 participes facti sunt amicitiae Dei propter disciplinae dona

 commendati

15 mihi autem det Deus dicere ex sententia et praesumere digna

 horum quae dantur quoniam ipse et sapientiae dux est et

 sapientium emendator

16 in manu enim illius et nos et sermones nostri et omnis

 sapientia et operum scientiae disciplina

17 ipse enim mihi dedit horum quae sunt scientiam veram ut

 sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum

18 initium et consummationem et medietatem temporum et

 meditationem omnium morum mutationes et divisiones temporum

19 anni cursus et stellarum dispositiones

20 naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et

 cogitationes hominum differentias arborum et virtutes radicum

21 et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim

 artifex docuit me sapientia

22 est enim in illa spiritus intellectus sanctus unicus

 multiplex subtilis mobilis dissertus incoinquinatus certus

 suavis amans bonum acutus qui nihil vetat benefacere

23 humanus stabilis certus securus omnem habens virtutem omnia

 prospiciens et qui capiat omnes spiritus intellegibiles mundos

 subtiles

24 omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia adtingit

 autem ubique et capit propter suam munditiam

25 vapor est enim virtutis Dei et emanatio quaedam est

 claritatis omnipotentis Dei sincera et ideo nihil inquinatum in

 illa incurrit

26 candor est enim lucis aeternae et speculum sine macula Dei

 maiestatis et imago bonitatis illius

27 et cum sit una omnia potest et permanens in se omnia

 innovat et per nationes in animas sanctas se transfert amicos

 Dei et prophetas constituit

28 neminem enim diligit Deus nisi eum qui cum sapientia

 inhabitat

29 est enim haec speciosior sole et super omnem stellarum

 dispositionem luci conparata invenitur prior

30 illi enim succedit nox sapientiam autem non vincit malitia




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License