Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 8.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

8.

1 adtingit enim a fine usque ad finem fortiter et disponit

 omnia suaviter

2 hanc amavi et exquisivi a iuventute mea et quaesivi sponsam

 mihi adsumere et amator factus sum formae illius

3 generositatem glorificat contubernium habens Dei sed et

 omnium Dominus dilexit illam

4 doctrix est enim disciplinae Dei et electrix operum illius

5 et si divitiae appetuntur in vita quid sapientiae

 locupletius quae omnia operatur

6 si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam

 illa est artifex

7 et si iustitiam quis diligit labores huius magnas habent

 virtutes sobrietatem enim et sapientiam docet et iustitiam et

 virtutem quibus utilius nihil est in vita hominibus

8 et si multitudinem scientiae desiderat quis scit praeterita

 et de futuris aestimat scit versutias sermonum et dissolutiones

 argumentorum signa et monstra scit antequam fiant et eventus

 temporum et saeculorum

9 proposui ergo hanc adducere mihi ad convivendum sciens

 quoniam communicabit mecum de bonis et erit adlocutio

 cogitationis et taedii mei

10 habebo propter hanc claritatem ad turbas et honorem apud

 seniores iuvenis

11 acutus inveniar in iudicio et in conspectu potentium

 admirabilis ero et facies principum mirabuntur me

12 tacentem me sustinebunt et loquentem me respicient et

 sermocinante plura manus ori suo inponent

13 propterea habebo per hanc inmortalitatem et memoriam

 aeternam his qui post me futuri sunt relinquam

14 disponam populos et nationes mihi erunt subiectae

15 timebunt me audientes reges horrendi in multitudine videbor

 bonus et in bello fortis

16 intrans in domum meam conquiescam cum illa non enim habet

 amaritudinem conversatio illius nec taedium convictus ipsius

 sed laetitiam et gaudium

17 haec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam

 inmortalitas est in cogitatione sapientiae

18 et in amicitia illius delectatio bona et in operibus manuum

 illius honestas sine defectione et in certamine loquellae

 illius sapientia et praeclaritas in communicatione sermonum

 ipsius circuibam quaerens ut mihi illam adsumerem

19 puer autem eram ingeniosus et sortitus sum animam bonam

20 et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum

21 et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi

 Deus det et hoc ipsum erat sapientiae scire cuius esset hoc

 donum adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis

 praecordiis meis




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License