Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 12.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

12.

1 bonus enim spiritus tuus est in omnibus

2 propter quod hos qui exerrant partibus corripis et de

 quibus peccant admonens adloqueris ut relicta malitia credant

 in te Domine

3 et illos enim antiquos inhabitatores sanctae tuae terrae

 odiens

4 quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina et

 sacrificia iniusta

5 et filiorum necatores sine misericordia et comestores

 viscerum hominum devorationem et sanguinis a medio sacramento

 tuo

6 et auctores parentes animarum inauxiliatarum voluisti

 perdere per manus parentum nostrorum

7 ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei quae

 tibi omnium carior est terra

8 sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti

 antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim

 exterminarent

9 non quia inpotens eras in bello subicere impios iustis aut

 bestiis saevis aut verbo duro simul exterminare

10 sed partibus iudicans dabas locum paenitentiae non

 ignorans quoniam nequa est natio illorum et naturalis malitia

 ipsorum et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in

 perpetuum

11 semen enim erat maledictum ab initio nec timens aliquem

 veniam dabas peccatis illorum

12 quis enim dicet tibi quid fecisti aut quis stabit contra

 iudicium tuum aut quis in conspectum tuum veniet vindex

 iniquorum hominum aut quis tibi inputabit si nationes perierint

 quas tu fecisti

13 nec enim est alius Deus quam tu cuius cura est de omnibus

 ut ostendas quoniam non iniuste iudicasti

14 neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his

 quos perdidisti

15 cum sis ergo iustus iuste omnia disponis ipsum quoque qui

 non debet puniri condemnas exterum aestimas a tua virtute

16 virtus enim tua iustitiae initium est et ob hoc quod

 omnium Dominus es omnibus te parcere facis

17 virtutem enim ostendis tu qui non crederis esse in virtute

 consummatus et hos qui sciunt audaciam traducis

18 tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas et

 cum magna reverentia disponis nos subest enim tibi cum voles

 posse

19 docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam

 oportet iustum esse et humanum et bonae spei fecisti filios

 tuos quoniam das locum in peccatis paenitentiae

20 si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum

 tanta cruciasti adtentione et liberasti dans tempus et locum

 per quae possint mutari a malitia

21 cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum

 parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum

 promissionum

22 cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros

 multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes

 et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam

23 unde et illis qui in vita sua insensate et iniuste

 vixerunt per haec quae coluerunt dedisti summa tormenta

24 etenim in erroris via diutius erraverunt deos aestimantes

 haec quae in animalibus sunt supervacua infantum insensatorum

 more viventes

25 propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum

 dedisti

26 qui autem ludibriis increpationis non correpti sunt dignum

 Dei iudicium experti sunt

27 in his enim quae patiebantur moleste ferebant in quibus

 patientes indignabantur per haec quos putabant deos in ipsis

 cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse

 Deum verum agnoverunt propter quod et finis condemnationis

 illis veniet




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License