Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 14.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

14.

1 iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus

 incipiens iter facere ligno portante se fragilius lignum

 invocat

2 illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex

 sapientia fabricavit sua

3 tua autem pater gubernat providentia quoniam dedisti et in

 mari viam et inter fluctus semitam firmissimam

4 ostendens quoniam potes ex omnibus sanare etiam si sine

 rate aliquis adeat

5 sed ut non esset vacua sapientiae tuae opera propter hoc

 etiam exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes

 mare per ratem liberati sunt

6 sed ab initio cum perirent superbi gigantes spes orbis

 terrarum ad ratem confugiens remisit saeculo semen nativitatis

 quae manu tua erat gubernata

7 benedictum est enim lignum per quod fit iustitia

8 per manus autem quod fit maledictum et ipsum et qui fecit

 illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset

 fragile Deus cognominatus est

9 similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius

10 etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta

 patietur

11 propter hoc et idolis nationum non erit respectus quoniam

 creaturae Dei in odium factae sunt et in temptationem animis

 hominum et in muscipulum pedibus insipientium

12 initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et

 adinventio illorum corruptio vitae est

13 neque erant ab initio neque erunt in perpetuum

14 supervacuitas enim hominum venit in orbem terrarum et ideo

 brevis illorum finis inventus est

15 acerbo enim luctu dolens pater cito sibi filii rapti

 faciens imaginem illum qui tunc homo mortuus fuerat nunc

 tamquam deum colere coepit et constituit inter servos suos

 sacra et sacrificia

16 deinde interveniente tempore convalescente iniqua

 consuetudine hic error tamquam lex custodita est et tyrannorum

 imperio colebantur figmenta

17 hos quos in palam honorare non poterant homines propter

 quod longe essent e longinquo figura illorum adlata evidentem

 imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui

 aberat tamquam praesentem colerent sua sollicitudine

18 provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant

 artificis eximia diligentia

19 ille enim volens placere illi qui se adsumpsit elaboravit

 arte sua ut similitudinem in melius figuraret

20 multitudo autem adducta per speciem operis eum qui ante

 tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc deum existimaverunt

21 et haec fuit vitae humanae deceptio quoniam aut adfectui

 aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen

 lapidibus et lignis inposuerunt

22 et non sufficerat errasse eos circa Dei scientiam sed et

 in magno viventes inscientiae bello tot et tam magna mala pacem

 appellant

23 aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia

 facientes aut insaniae plenas vigilias habentes

24 neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed alius

 alium per invidiam occidit aut adulterans contristat

25 et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio

 corruptio infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum

26 Domini inmemoratio animarum inquinatio nativitatis

 inmutatio nuptiarum inconstantia moechiae et inpudicitia

27 infandorum enim idolorum cultura omnis mali causa est et

 initium et finis

28 aut enim dum laetantur insaniunt aut vaticinantur falsa

 aut vivunt iniuste aut periurant cito

29 dum enim confidunt in idolis quae sunt sine anima male

 iurantes renoceri se non sperant

30 utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo adtendentes idolis et iniuste iuraverunt in dolo

 contemnentes iustitiam

31 non enim iurantium est virtus sed peccantium poena perambulat semper in iniustorum praevaricationem




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License