Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 15.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

15.

1 tu autem Deus noster suavis et verus es patiens et

 misericordia disponens omnia

2 etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam

 et si non peccaverimus scimus quoniam apud te sumus conputati

3 nosse enim te consummata iustitia est et scire iustitiam et

 virtutem tuam radix est inmortalitatis

4 non enim in errorem induxit nos hominum malae artis

 excogitatio nec umbra picturae labor sine fructu effigies

 sculpta per varios colores

5 cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit

 mortuae imaginis effigiem sine anima

6 malorum amatores digni qui spem in talibus habent et qui

 faciunt illos et qui diligunt et qui colunt

7 sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad

 usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit quae munda

 sunt in usum vasa similiter et quae his sunt contraria horum

 autem vasorum qui sit usus iudex est figulus

8 et cum labore vanum deum de eodem fingit luto ille qui

 paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum se ducit

 unde acceptus est repetitus debitum animae quem habebat

9 sed est illi cura non quia laboraturus est nec quoniam

 brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis

 sed et aerarios imitatur et gloriam praefert quoniam res

 supervacuas fingit

10 cinis est cor eius et terra supervacua spes illius et luto

 vilior vita illius

11 quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi

 animam quae operatur et qui insuflavit spiritum vitalem

12 sed aestimaverunt ludum esse vitam nostram et

 conversationem vitae conpositam ad lucrum et oportere

 undecumque etiam ex malo adquirere

13 hic enim super omnes scit se delinquere qui ex terrae

 materia fragilia vasa et sculptilia fingit

14 omnes enim insipientes et infelices supra modum animae

 superbi sunt inimici populi tui et imperantes illi

15 quoniam omnia idola nationum aestimaverunt deos quibus

 neque oculorum visus est ad videndum neque nares ad

 percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti

 manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum

16 homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is

 finxit illos nemo enim sibi similem homo poterit deum fingere

17 cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis

 melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum

 esset mortalis illi autem numquam

18 sed et animalia miserrima colunt insensate enim conparata

 his aliis sunt deteriora

19 sed nec aspectu aliquis ex his animalibus bona potest

 conspicere effugit autem Dei laudem et benedictionem eius




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License