Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 16.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16.

1 propter hoc per his similia passi sunt digne tormenta et

 per multitudinem bestiarum exterminati sunt

2 pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus

 dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam

 parans eis ortygometram

3 ut illi quidem concupiscentes escam propter ea quae illis

 ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia

 averterentur hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt

 escam

4 oportebat enim illis quidem sine excusatione supervenire

 interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere

 quemadmodum inimici illorum exterminabantur

5 etenim cum supervenit illis saeva bestiarum ira morsibus

 perversarum colubrarum exterminabantur

6 non in perpetuum permansit ira tua sed ad correptionem in

 brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem

 mandati legis tuae

7 qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur

 sed per te omnium salvatorem

8 et in hoc autem ostendisti inimicis nostris quia tu es qui

 liberas ab omni malo

9 illos enim lucustarum et muscarum occiderunt morsus et non

 est inventa sanitas animae illorum quia digni erant ab

 huiusmodi exterminari

10 filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes

 misericordia enim tua adveniens sanabat illos

11 in memoria enim sermonum tuorum examinabantur et

 salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo

 uti adiutorio

12 etenim neque herba neque malagma sanavit illos sed tuus

 Domine sermo qui sanat omnia

13 tu enim vitae et mortis habes potestatem et deducis ad

 portas mortis et reducis

14 homo autem occidit quidem per malitiam animam suam et cum

 exibit spiritus non revertetur nec revocabit animam quae

 recepta est

15 sed tuam manum effugere inpossibile est

16 negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui

 flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis

 persecutionem passi et per ignem consummati

17 quod enim mirabile erat in aqua quae omnia extinguit plus

 ignis valebat vindex est enim orbis iustorum

18 quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne conburerentur

 quae ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes

 scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem

19 et quodam tempore in aqua super virtutem ignis ardebat ut

 iniquae terrae nationem exterminaret

20 pro quibus angelorum esca nutristi populum tuum et paratum

 panem e caelo praestitisti illis sine labore omne delectamentum

 in se habentem et omnis saporis suavitatem

21 substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes

 ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis

 volebat convertebatur

22 nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non

 tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat

 ignis ardens in grandine et pluvia coruscans

23 hoc autem iterum ut nutrirentur iusti etiam suae virtutis

 oblitus est

24 creatura enim tibi factori deserviens excandescit in

 tormentum adversus iniustos et lenior fit ad benefaciendum pro

 his qui in te confidunt

25 propter hoc et tunc in omnia transfigurata omnium nutrici

 gratiae tuae deserviebant ad voluntatem horum qui a te

 desiderati sunt

26 ut scirent filii tui quos dilexisti Domine quoniam non

 nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in

 te crediderint conservat

27 quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo

 radio solis calefactum tabescebat

28 ut notum omnibus esset quoniam oportet praevenire solem ad

 benedictionem tuam et ad orientem lucis tibi adorare

29 ingrati enim fides tamquam hibernalis glacies tabescit et

 disperiet tamquam aqua supervacua




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License