Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hieronymus
Vulgata

IntraText CT - Text

  • Sapientia
    • 18.
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

18.

1 sanctis autem tuis maxima erat lux et horum quidem vocem

 audiebant sed figuram non videbant et quia non et ipsi per

 eadem passi erant magnificabant

2 et qui ante laesi erant quoniam non laedebantur gratias

 agebant et ut esset differentia donum petebant

3 propter quod igni ardentem columnam ducem habuerunt ignotae

 viae et solem sine laesura boni hospitii praestitisti

4 digni quidem illi carere luce et pati carcerem tenebrarum

 qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat

 incorruptum legis lumen saeculo dari

5 cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito

 filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum

 abstulisti et pariter illos perdidisti in aquam validam

6 illa nox ante cognita est a parentibus nostris ut vere

 scientes quibus iuramentis crediderunt animaequiores essent

7 suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum

 iniustorum autem exterminatio

8 sicut enim laesisti adversarios sic nos provocans

 magnificasti

9 absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum et

 iustitiae legem in concordia disposuerunt similiter bona et

 mala percepturos iustos patri iam decantantes laudes

10 resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis

 audiebatur planctus ploratorum infantium

11 simili autem poena servus cum domino adflictus et

 popularis homo regi similia passus

12 similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant

 innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam

 uno momento quae erat praeclarior natio illorum exterminata est

13 de omnibus enim non credentes propter veneficia tunc cum

 fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se

 esse

14 cum enim quietum silentium contineret omnia et nox in suo

 cursu medium iter haberet

15 omnipotens sermo tuus de caelo a regalibus sedibus durus

 debellator in mediam exterminii terram prosilivit

16 gladius acutus insimulatum imperium tuum portans et stans

 replevit omnia morte et usque ad caelum adtingebat stans in

 terra

17 tum continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et

 timores supervenerunt insperati

18 et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur

 causam demonstrabat

19 visiones enim quae illos turbaverunt haec praemonebant ne

 inscii quare mala patiebantur perirent

20 tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio

 in heremo facta est multitudinis sed non diu permansit ira

21 properans enim homo sine querella propugnavit proferens

 servitutis suae scutum orationem et per incensum deprecationem

 allegans restitit irae et finem inposuit necessitati ostendens

 quoniam tuus est famulus

22 vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura

 potentiae sed verbo vexatorem subiecit iuramenta parentum et

 testamentum commemorans

23 cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui

 interstetit et amputavit impetum et divisit illam quae ad vivos

 ducebat viam

24 in veste enim poderis quam habebat totus erat orbis

 terrarum et parentum magnalia in quattuor ordinibus lapidum

 erant sculpta et magnificentia tua in diademate capitis illius

 erat scripta

25 haec autem his cessit qui exterminabat et haec extimuit

 erat enim sola temptatio irae sufficiens




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by Èulogos SpA - 1996-2008. Content in this page is licensed under a Creative Commons License